Paris, AN, K 20 n° 3/3

<< < / > >>

Numéro2090

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1067(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographieen haut

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche139   mm

Hauteur à droite135   mm

Largeur en haut265   mm

Largeur en bas270   mm

AuteurWascelinus, avoué  de  VIRY

BénéficiaireChapitre cathédral  de  PARIS

Regeste

Wascelin, avoué de Viry, passe un accord avec les chanoines de la cathédrale de Paris, en vertu duquel il renonce aux droits qu'il exerçait injustement sur ce domaine.

Texte

l.1 Notum volumus esse omnibus christianis conventionem quam habuit Wacelinus, advocatus de villa Sanctȩ Mariȩ, que dicitur Viriacus, cum Odone
l.2 decano et Rodulfo preposito et aliis canonicis Sanctae Mariȩ, in festivitate omnium sanctorum, ante altare sancti Quintini martiris. Injustas
l.3 enim et advocationi indebitas consuetudines, quas sibi injuste vindicabat, annuente libenter Heriberto comite, filio Otonis, guerpivit;
l.4 que sunt scilicet caballi, quos, in hostilitatis expeditionem iturus, sive pro voluntate quodlibet acturus, violenter accipiebat; et, in agendis placitis
l.5 et legibus, unum suum tantum ministrum cum ministro Sancte Mariae, ut constitueret, confirmavit, ita ut wademonium legis recipiat homo Sanctȩ
l.6 Mariȩ, et eo tenore, ut nulla deprecatio sit facta, nisi communi consilio amborum, id est hominis Sanctȩ Mariae et hominis Wacelini; et quod non amplius
l.7 quam tres pastus in anno, et hos cum tali mensura ut homines non sint oppressi. Insuper omnes injuriossas consuetudines, quas sibi rapiebat, guerpivit, nisi
l.8 viam publicam et latronem et injustam mensuram. Pro salvimento, nisi de habitatis domibus, nichil accipiet. Hominem Sanctȩ Mariae in nullo loco justitiabit,
l.9 nisi in Viriaco villa, et ibi sicut scabini judicabunt et in castello Calniaco. Homine Sanctȩ Mariae ab ullo teloneum non exiget, et de nulla re justiciam
l.10 faciet. Et de foro ejusdem castri Calniaci, Sanctȩ Mariȩ XX solidi in festivitate sancti Remigii persolvantur. Hanc conventionem Herbertus comes confirmavit,
l.11 presentibus episcopis qui sollempnitati adfuerunt, et eum excommunicantibus qui eam infregerit: Balduino, Noviomensi episcopo; Elinando, Laudu-
l.12-nensi episcopo; Widone, Belvacensi episcopo; Leoberto, Camberacensi episcopo; Adelardo, Suessioni episcopo. Hujus conventionis
l.13 testes adfuerunt clerici: Effredus, decanus Sancti Quintini; Vivianus, prepositus; Rogerus, cancellarius; laici: Rotbertus de Perona, Godefridus, Arnulfus, Alberi-
l.14-cus de Cociaco. Anno incarnationis Domini millesimo sexagesimo VII, regnante Philipo rege VII anno. CIROGRAFUM.

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 177-178, n° 286.

ZERNER (M.), Note sur la seigneurie banale. A propos de la révolte des serfs de Viry, in Histoire et société. Mélanges offerts à Georges Duby, t. 2, Aix-en-Provence, 1992, p. 49-56.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2090 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2090»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2090/. Date de mise à jour : 29/03/12.