Paris, AN, K 18 n° 8/3

<< < / > >>

Numéro2069

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1016(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche645   mm

Hauteur à droite627   mm

Largeur en haut380   mm

Largeur en bas390   mm

AuteurRenaud, évêque  de  PARIS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MAUR-DES-FOSSES

Regeste

Renaud, évêque de Paris, donne à Ildebert, abbé, et aux religieux de Saint-Maur-des-Fossés l'autel de Saint-Étienne de Noisy, du consentement de l'archidiacre Elisiernus.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Quoniam quidem primitivȩ fructus aecclesiȩ per sanctorum apostolorum copiosa certamina, quibus
l.2 contentis temporalibus mercatis cȩlestia et eorum felicis pugnȩ patrum succedentium emulatorum instantiam
l.3 gloriose pullulavit per hujus mundi climata, ad eorum erudictionem quos fovet in gremio sancta mater aecclesia est
l.4 opere precium circa pium Jhesum ut eorum karitas predicetur multimoda, pro verȩ enim karitatis premius nihil sibi relinquentes proprii quȩque
l.5 singularia habuerunt conmunia que prodessent pauperibus subpleta parte eorum indigentia. Idcirco apostolus fraterna conpassione tactus ait:
l.6 Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi, et Date et dabitur vobis, et iterum: Si conpatimur, et conregnabimus. Iterumque: Qui seminat
l.7 in benedictionibus de benedictionibus et metet. Idem in eodem ilarem enim datorem diligit eis, et apostolus Petrus: Ante omnia autem karitatem continuam
l.8 habentes quia karitas opperit multitudinem peccatorum. Et benignus Jhesus pia voce proclamat: Hec mando vobis ut diligatis invicem et tesauri-
l.9-zate vobis tesauros in cȩlo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodient nec furentur. His atque aliis admonitionibus institutus, ego
l.10 Ragenoldus gratia Dei Parisiorum presul, notum esse volo omnibus catholicis tam presentibus quam et futuris Sancti Petri Fossatensis monasterii et Sancti Mauri
l.11 venerabili abbati Ildeberto ceterisque monachis cum meam exorarent clementiam qualiter altare Deo quidem dicatum sed beato Stephano
l.12 pretitulatum, quod est situm in vico qui vocatur Nosiacus, in perpetuum concesserim possidendum, Lisierno archidiacono prebente assensum, eo pacto videlicet
l.13 [ut] juste persolvant circata et sinodum ab eis nullum amodo et inveniens evum exigatur emolumentum. Quod si quis, quod minime spero, sancte Dei
l.14 [aecclesiȩ] invasor contra hoc preceptum insurrexerit, maledictus sub[jace]at aeternȩ damnationi et mergatur damnabis voragin[e] inferni nisi
l.15 resipuerit et ad satisfactionem venerit. Hec vero preceptio firmiorum ut vigeat manu eam propria firmare disposui et canonicis Dei
l.16 [..]tris et [....] sancte sinodo coroborandam tradidi. [colonne1] [chrisme] Rainaldi Parisiorum episcopi. [colonne2] S. Ilarii decani. S. Alberici archidiaconi. S. Lisierni archidiaconi. S. Vuarini archidiaconi. S. Gisleberti sacerdotis. S. Ernaldi sacerdotis. S. Hudonis sacerdotis. S. Ermenrici sacerdotis. S. Tetboldi decani. S. Andreae decani. S. Saleconis decani. S. Segenfredi decani. S. Drogonis decani. [colonne3] S. Hugonis sacerdotis. S. Euvardi levitȩ. S. Petri levitȩ. S. Lisierni levitȩ. S. Tetboldi levitȩ. S. Odonis levitȩ. S. Gausfredi levitȩ. S. Goszelini levitȩ. S. Vuarmundi levitȩ. [colonne4] S. Burcardi subdiaconi. S. Vuarini subdiaconi. S. Durandi subdiaconi. S. Bernardi subdiaconi. S. Adraldi subdiaconi. S. totius sinodi.
l.17 ANSELMUS SCRIPTUM MANIBUS CONTEXUIT ISTUD.

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 162, n° 257.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2069 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2069»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2069/. Date de mise à jour : 29/03/12.