Paris, AN, K 18 n° 9
Numéro2068
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date1016(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditioncopie figurée
AuteurRobert II, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de SAINTE-GENEVIEVE de PARIS
Regeste
Texte
l.2 Si precibus canonicorum, quando pro suis vel ecclesiarum sibi commissarum necessitatibus aliquid nos petere
l.3 voluerint, aurem libenter accommodamus, eorumque justas petitiones ad optatum
l.4 effectum perducimus, non solum regiam consuetudinem in hoc exercemus,
l.5 sed eosdem canonicos ad Domini misericordiam pro nobis exorandam promptiores
l.6 atque devotiores facimus. Igitur omnium sanctȩ Dei ecclesiae fidelium nostrorumque,
l.7 tam prȩsentium, quam futurorum, noverit industria, quoniam, adientes sereni-
l.8-tatis nostrae prȩsentiam, dilecti nostri ex monasterio Sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Sanctȩ Genovefȩ
l.9 virginis canonici, humiliter deprecati sunt quatinus sibi, inibi Domino famulantibus, ex claustro
l.10 et ex omnibus ad suas villas vel res pertinentibus, necnon de prȩbendis atque prȩfecturis, hoc prȩceptum
l.11 nostrȩ auctoritatis fieri juberemus, ita ut omnia supradicta, sine cujuslibet personae inquietudine, jugiter
l.12 quiete optineant; quod nos libenter annuimus, et petitionibus eorum diligenter adquievimus. Volumus itaque
l.13 ut omnium fidelium nostrorum in hoc concordet assensus, ut eundem locum clericalis ordo, sub cujus regimine a primordio fuerat
l.14 traditus, obtineat per omne prȩsentis vitae tempus, secundum regulam canonicalem, semperque decanum habeat ex propria con-
l.15-gregatione, qui ipsam ecclesiam et famulos Christi ibidem degentes canonicali religione custodiat. Decrevimus etiam,
l.16 per nostri auctoritatem prȩcepti, ut nemo super ipsos canonicos injustam potestatem exerceat, aut quempiam eis
l.17 temere, contra voluntatem ipsorum, eis imponere temptet; sed in eorum justa ordinatione et electione omnia
l.18 ibidem pertinentia consistant, quatinus ipsi, qui inibi Domino famulantur, orantes pro nobis et stabilitate totius regni
l.19 a Deo nobis commissi, proque remedio animarum eorum qui pro amore Christi et sanctorum illic sua tradide-
l.20-re donaria, eorum quoque qui futuris temporibus quippiam facultatum suarum, daturi sunt, sine aliqua
l.21 injuria, ecclesiastica officia adimplere valeant. Et hanc auctoritatem, ut firmior, in Dei nomine,
l.22 habeatur, a fidelibus quoque sanctae Dei ecclesiae et nostris diligentius conservetur, manu propria subter
l.23 firmavimus et sigilli nostri impressione signari jussimus.
l.24 [monogramme] [sceau].
l.25 Rainoldi, Parisiorum episcopi [subscripsit].
l.26 Franco, cancellarius palatii, recognovi. [colonne1] Ego Giradus, Dei gratia, Hostiensis episcopus, sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ legatus, legi et subscripsi. Ego Rembaldus, apostolicȩ sedis legatus, manu mea [subscripsi].
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 159-160, n° 251.
PFISTER (Christian), Etudes sur le règne de Robert le Pieux (996-1031), Paris, 1885, n° 21.
LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 109-110, n° 79.
NEWMAN (William Mendel), Catalogue des actes de Robert II, roi de France, Paris : Librairie du Recueil Sirey, 1937, p. 55-57, n° 43.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2068 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2068»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2068/. Date de mise à jour : 29/03/12.