Paris, AN, K 18 n° 2/3
Numéro2064
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date01/05/1006(fiabilité :édition)
LieuCorbeil(lat :in curia Curboili)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche405 mm
Hauteur à droite395 mm
Largeur en haut313 mm
Largeur en bas308 mm
AuteurBouchard Ier, comte de CORBEIL, et Renaud son fils
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAUR-DES-FOSSES
Regeste
Texte
l.2 unicuique nostrum ex his quȩ in hoc mundo sunt sibi ad tempus a Deo collata, propter omnipotentis honorificentiam maximeque
l.3 nostrorum delictorum absolutionem, loca et ȩcclesias in sanctȩ et intemeratȩ genitricis Dei honore et memoria et beatorum apostolorum
l.4 Petri et Pauli aliorum quoque nihilominus sanctorum, longe lateque per diversa orbis spatia constructas, auri argentique copiis ac plurimarum
l.5 rerum donis locupletare. Post gloriosam igitur genitricem Dei et hominis, Mariam, dignius precunctis ac sublimius beatum Petrum apostolum
l.6 optimis et permaximis muneribus debemus placare, et ȩcclesias ejus nomini dicatas, qui ligandi solvendique a domino Jhesu Christo plenam accepit
l.7 potestatem, honorifice tractare, terrenis quoque possessionibus ditatas magis ac magis habundanter ampliare. Iccirco, ego Burchardus,
l.8 nutu Dei et gratia domini nostri Francorum regis Rodberti, castri comes Curboili, unacum filio meo Rainoldo, venerabili Parisiensium
l.9 episcopo, concedimus et juris perpetui dono adquiescimus ac adquiescendo favemus ut omnis, cujuscunque ordinis militiȩ sit vel clericatus,
l.10 qui de nostro beneficio aliquid in feodum quamvis magnum vel parvum possideat, licentiam dandi aut relinquendi partem ex illo ȩcclesiȩ
l.11 Fossatensi et abbati Teobaldo, qui nunc ipsi ȩcclesiȩ preest, cunctisque ejus successoribus, et monachis illic Deo sanctisque illius militantibus habeant,
l.12 et hoc absque scitu et assensu dominorum de quibus videtur possidere semper faciat. Hoc itaque donum tam peculiare et maximum Fossatensi ȩcclesiȩ
l.13 ob amore Dei et sanctȩ ejus genitricis Mariȩ ac sanctorum apostolorum Petri et Pauli, sancti quoque Mauri dilecti confessoris Christi, concedimus quod nulli alii
l.14 sancto vel ȩcclesiȩ facimus, insuper etiam addentes ut, si quis clericorum aut canonicorum ejusdem castri voluerit monachus effici, Fossatis efficiatur
l.15 sive dives sit sive pauper. Laici denique extra parrochias suas ad nullam aliam ȩcclesiam admittantur nisi ad abbatiam Fossatensem, quia
l.16 hoc in mandatum a dominis et principibus regibusque nostris Hugone atque Rodberto, ipsius filio, accepimus ut omne bonum quod ipsi ȩcclesiȩ impendere
l.17 quoquomodo poterimus, eorum fulti auctoritate et auxilio faciamus. Ut, igitur, nostri memoria a cȩnobitis semper habeatur et recolatur in eadem ȩcclesia,
l.18 hanc hujus concessionis componere et describere jussimus cartam ut tanti talesque doni semper habeatur in monimentum ne unquam per futura ȩvi
l.19 tempora labatur a memoria posterorum, et ut securius ac firmius a nostris successoribus observetur, manibus propriis eam firmavimus, fidelibusque nostris
l.20 roborandam tam clericis quam laicis dedimus, quorum nomina describi jussimus. S. Burchardi comitis. [croix] S. Rainoldi episcopi ejus filii. [chrisme] S. Joscelmi
l.21 cubicularii comitis. S. Godelrici buticularii. S. Hugonis de Avo conostabuli. S. Alberici archidiaconi. S. Ansoaldi Divitis Parisii. S. Frederici. S. Roberti vicecomitis.
l.22 S. Nanterii et Joscelmi ejus filiorum. S. Germundi. S. Galterii. S. Ingelardi. S. Hermeri. S. Hildegarii. S. Ermenfredi. S. Joscelmi Miliduni
l.23 vicecomitis. Actum publice in curia nostra Curboili, anno incarnationis dominicȩ millesimo VIo, indictione IIII, anno domini nostri Rodberti regis XXo,
l.24 die vero kalendarum maiarum. Ego itaque Rainoldus, gratia Dei Parisiensis episcopus, Burcardi invictissimi comitis filius, nostro sigillo eam muniri jussi.
l.25 Anselmus notarius, vice Heldaldi cancellarii, scripsit et subscripsit.
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 155-156, n° 247.
FAVIER (Jean), µLa fabrication d'un faux à Saint-Maur-des-Fossés vers la fin du XI° siècle, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartesµ, 119 (1961), p. 233-241, p. 238-239, n° 1.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2064 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2064»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2064/. Date de mise à jour : 29/03/12.