Paris, AN, K 18 n° 1/4a

<< < / > >>

Numéro2055

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date15/03/995(fiabilité :texte)

LieuParis(lat :Parisius)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche440   mm

Hauteur à droite445   mm

Largeur en haut252   mm

Largeur en bas295   mm

AuteurRenaud, évêque  de  PARIS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Renaud, évêque de Paris, donne à l'abbaye de Marmoutier une terre située dans la villa Gilliacus, au pagus de Blois.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS, Rainoldus, non meis exigentibus meritis,
l.2 sed gratia preveniente redemptoris, Parisiacensis episcopus, notum fieri volo omnibus coepiscopis nostris,
l.3 presbyteris, diaconibus, seu cunctis utriusque ordinis, clericorum scilicet ac monacorum,
l.4 tam presentibus quam et futuris, per ventura tempora succedentibus, qualiter monachi Sancti MARTINI
l.5 Majoris Monasterii nostram serenitatem adierunt, humiliter deprecantes ut, ob amore Dei omnipotentis
l.6 et sancte MARIȨ, EJUS genitricis, simulque prenominati confessoris MARTINI, et ut memoria nostra
l.7 ac successorum nostrorum in eo loco perpetualiter habeatur, quandam terram de altare sancti Stephani
l.8 Parisiacensis, haut longe ab urbe, juxta ȩcclesiam Sanctȩ Genovefe, eis in perpetuum possidendam
l.9 concederemus. Quod ita fecimus, Burchardo comite, cui pertinere videtur, assensum prebente,
l.10 eo videlicet ordine, ut unoquoque anno missa sancti Martini hibernali in census solidos V persolvant,
l.11 et, si neglegentes extiterint, legaliter emendent, et absque ulla inquietudine alicujus episcopi seu alicui homini,
l.12 ab hodierna die et deinces monachi Deo inibi famulantes prefatam terram et quicquid pertinere ad eam videtur
l.13 secure teneant atque possideant. Consistit hȩc terra in pago Blesiacensi, in villa quȩ dicitur Gilliacus,
l.14 quattuor quarte, et in Maniaco una quarta, et in villa Levirs una. Actum Parisius,
l.15 XVIII kalendas aprilis, anno VIIIvo regnante Hugone serenissimo rege, episcopatus nostri IIIIo. Et ut hȩc descriptio
l.16 majorem per tempora obtineat vigorem, coram nostris fidelibus manu propria eam subter firmavimus, manibusque
l.17 nostrorum fidelium cunctorumque canonicorum corroborandam tradidimus. Si quis autem, quod futurum
l.18 non credo, post mortem nostram, aut episcopus nostro loco succedens, seu aliqua persona, contra hoc scriptum
l.19 surgens, infringere conaverit, sciat se ex auctoritate Patris et Filii et Spiritus Sancti, et sanctorum patrum,
l.20 necnon et ex ministerio nostro excommunicatum. [chrisme] Rainoldus, Parisiorum episcopus. Signum Burchardi comitis.
l.21 Hilarius decanus. Elisiernus archidiaconus. Albericus archidiaconus. Warinus archidiaconus. Huncbaldus. Ansoldus.
l.22 Ermarus. Ildoldus. Adelelmus. Ingelardus. Clarenbaldus. Hutdo. Erbertus. Hildodus cancellarius
l.23 hoc scriptum, se presente, fieri jussit.

Notes

1

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 150, n° 238.

LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 96-97, n° 70.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2055 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2055»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2055/. Date de mise à jour : 29/03/12.