Paris, AN, K 15 n° 1/3

<< < / > >>

Numéro2042

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date06/11/886(fiabilité :édition)

LieuParis(lat :Parisius)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche520   mm

Largeur en bas578   mm

AuteurEmpereur Charles III le Gros

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MAUR-DES-FOSSES

Regeste

Charles le Gros, empereur, confirme au monastère de Saint-Maur-des-Fossés la protection accordée par ses prédécesseurs, concède aux moines le choix de leur abbé et l'exemption du service militaire, et confirme leurs possessions.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, KAROLUS, DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. CUM PETITIONIBUS SERVORUM DEI JUSTIS ET RATIONABILIBUS DIVINI CULTUS AMORE FAVEMUS, SUPERNA NOS GRATIA
l.2 muniri confidimus. Idcirco notum sit omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Grimoldus de monasterio quod vocatur Fossatus, quod est situm in pago Parisiaco, super fluvium Maternam,
l.3 nostram adiens clementiam obnixe deprecatus est, ut praecepta, quae antecessores nostri imperatores seu reges ad praefatum monasterium fecerunt, unius nostri praecepti auctoritate confirmaremus, videlicet ut idem monasterium cum abbate et monachis
l.4 ibi degentibus in nostra tuitione hac mundiburdo permaneat, et ut nulli personae episcopali seu fiscali subsit et ut decedente praedicto abbate a saeculo semper monachi jamdicti monasterii de suis eligant, qui eos regulariter gubernare
l.5 possit, et ut res, quas hodie absque contradictione alicujus obtinent, deinceps firmiter tenere possint. Quod nos pro Dei intuitu annuimus, praeceptumque eis nostrae auctoritatis fieri jussimus, volumusque, ut supradictum
l.6 monasterium cum omnibus rebus ad se pertinentibus in nostra tuitione ac mundiburdo consistat, et semper monachi, qui in eo sunt, electionem faciant abbatis ex suis, a quo regantur, jugiter obtinentes res, quas modo retinere dinoscuntur,
l.7 absque aliquo militari servitio, quo eos penitus absolvimus, sicut semper absoluti fuerunt. Sed et cellulam Sancti Mauri positam super Ligerim, quam propinquus noster Karlomannus rex eis tradidit, ad praedictum
l.8 monasterium Fossatense et ad fratres ibi degentes, subdimus cum omnibus rebus ad se pertinentibus et volumus, ut unum sint, et ab uno abbate gubernentur. Praecipimus etiam, ut per omne imperium nostrum
l.9 quocumque in loco famuli jamdicti coenobii Fossatensis sive per terram sive per aquam adierint, ut nemo ab eis in porto aliquo trecituram, vel in foro teloneum exigat, quatenus pro nobis et conjuge proleque nostra atque
l.10 stabilitate totius imperii nostri a Deo nobis concessi atque conservandi jugiter Domini misericordiam exorare delectet eis. Et ut haec auctoritate nostris futurisque temporibus Domino protegente valeat inconvulsa manere, manu propria
l.11 subter firmavimus et anuli nostri impressione signari jussimus.
l.12 [chrisme] SIGNUM KAROLI SERENISSIMI [monogramme] IMPERATORIS.
l.13 AMALBERTUS NOTARIUS AD VICEM LITUVUARDI RELEGI ET [ruche] [sceau].
l.14 Data VIII idus novembris, anno Domini DCCCLXXXVI, indictione IIII, imperii autem Karoli II. Actum Parisius. Feliciter in Dei nomine. AMHN.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 9, p. 357, n° 24.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 137-138, n° 215.

KEHR (P.), Die Urkunden Karls III., Berlin, 1937 (MGH Diplomata regum Germaniae e stirpe Karolinorum, 2), p. 240-241, n° 149.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 6, pl. 2 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2042 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2042»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2042/. Date de mise à jour : 29/03/12.