Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, G 469

<< < / > >>

Numéro204

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date25/07/896(fiabilité :édition)

LieuGondreville(lat :Gundulfi villa)

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche475   mm

Hauteur à droite470   mm

Largeur en haut630   mm

Largeur en bas610   mm

AuteurCharles III le Simple, roi des FRANCS

BénéficiaireSalonnes, prieuré de Saint-Denis

Regeste

Charles III le Simple, roi des Francs, à la demande de sa mère Adélaïde, confirme les biens du prieuré de Salonnes.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS. KAROLUS MISERICORDIA DEI REX. QUICQUID ENIM DIVINO CULTUI MANCIPATIS LARGIMUR NOSTRAEQUE CELSITUDINIS SI FIDELIUM NOSTRORUM ET MAXIME DEO MILITANTIUM PETITIONIBUS
l.2 aurem nostrae pietatis accommodamus, id profuturum nobis omnino fore non dubitamus ac per hoc regni nostri stemmata stabiliri atque nobilitari summo Deo credimus. Quocirca notum esse volumus omnibus sanctae Dei aecclesiae fidelibus nostris scilicet praesentibus atque futuris, quia, pro mercedis nostrae augmento
l.3 ac pro remedio animae nostrae seu parentum nostrorum, necnon et per deprecationem venerabilis et carissimae genitricis nostrae Adelheidis, fratribus monasterii Salonae, ob venerationem et amorem sanctissimorum martyrum inibi quiescentium, almi videlicet Privati, Frodoldi atque Iddonis ac beatissimi Dyonisii
l.4 martyris domini et patroni nostri, cui etiam idem locus subjectus habetur, quoniam idem fratres penuria famis videbantur afflicti et praebenda eorum omnino annullata et subtracta habebatur, placuit nobis et juste visum est eundem sanctum locum et fratres ibidem Deo strenue servientes ex rebus ipsius abbatiae
l.5 per praeceptum nostrae auctoritatis, ut liberius et firmius eas teneant, honorare et ut plenius eis dominum pro pace et stabilitate regni exorare [delectet]. Sunt autem ipsae res in pago Calmontinse, villa [scilicet Lairaus] cum aecclesia in honore sancti Martini, supra fluviolum Lairaum, cum villulis sibi adjacentibus
l.6 his nominibus: Vuichereis, Merlomonte, Matricocurte et Gerriocurte, et in pago Skarminse, in loco qui dicitur Monteninse, mansum I cum vinea ibi aspiciente, et in Pompangio, vinea I ad modios X et juxta supramemoratum monasterium, in villa Curcellis nuncupata, mansos II cum vinea ad modios XL, [et in Anceiaco,
l.7 mansos XII cum vinea ad modios C, et in Berc, mansos VII, ecclesia I,] unde hoc nostrae altitudinis praeceptum fieri et eisdem fratribus dari jussimus, per quod praecipimus atque jubemus ac in Deum et propter Deum testamur ut nemo regum, nemo abbatum vel quacumque dignitate praeditus praefatas res a praedicto
l.8 sancto loco seu fratribus ibi Deo assidue famulantibus auferre, alienare vel quocumque [ingenio] surripere audeat, sed idem fratres easdem res cum omnibus ad se pertinentibus, cum mancipiis [utriusque sexus desuper] commanentibus vel ad easdem juste legaliterque pertinentibus, cum terris cultis
l.9 et incultis, pratis, silvis, vineis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus vel cum universis legitimis terminationibus absque ullius contradictione ad praebendas seu ad usus necessarios eorum habeant, teneant, possideant, vel quicquid exinde facere
l.10 elegerint, liberam ac firmissimam in omnibus canonica auctoritate faciendi potestatem habeant. Et ut haec nostrae auctoritatis largitio stabilis et inconvulsa permaneat per succedentia tempora, manu propria eam subter firmavimus et anuli nostri
l.11 inpressione insigniri jussimus.
l.12 SIGNUM KAROLI [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS.
l.13 RAUBERTUS NOTARIUS ROGANTE KAROLO REGE SCRIPSIT ET SUBSCRIPSIT (RUCV) [sceau].
l.14 Datum anno incarnationis dominicae DCCCXCVI, indictione vero XVa, anno quoque regni Karoli regis IIIIo, VIII kalendas AUGUSTAS. Actum Gundulfi Villa. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

PARISOT (R.), Examen d'un diplôme de Charles le Simple pour le prieuré de Salone, in Revue historique de la Lorraine, 1931, p. 205-215.

LAUER (Philippe), Recueil des actes de Charles III le Simple, roi de France, 2 vol., Paris, 1940-1949, p. 9-12, n° 7.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 7, pl. 20 (fac-similé).

Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département de la Meurthe-et-Moselle, Nancy, 1977, (Cahiers du CRAL ; 28), p. 16-17.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°204 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°204»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte204/. Date de mise à jour : 29/03/12.