Paris, AN, K 11 n° 5/3

<< < / > >>

Numéro2024

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date02/05/848(fiabilité :édition)

LieuCompiègne(lat :Compendio regio palatio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche420   mm

Hauteur à droite414   mm

Largeur en haut614   mm

Largeur en bas612   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MAUR-DES-FOSSES

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, confirme l'échange des bois de Vincennes et de Boissy conclu entre Herchenradus, évêque de Paris, et Eginhard, abbé de Saint-Maur-des-Fossés.

Texte

l.1 [chrisme] [Amen, amen] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI ENIM EA QUAE FIDELES REGNI NOSTRI PRO EORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE COMMUTAVERINT NOSTRIS CONFIRMAMUS AEDICTIS,
l.2 regiam exercemus consuetudinem et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Itaque notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris, presentibus scilicet atque futuris, quia venerabiles viri Herchenradus, Parisiacensis episcopus, et
l.3 Eginardus, Fossatensis monasterii abbas, i[n] nostram accedentes presentiam innotuerunt qualiter inter se, pro ambarum partium oportunitate, quasdam res commutassent vel concambissent. Dedit igitur prefatus Herchenradus episcopus ex rebus ecclesiae
l.4 sibi commissae, de villa quae vocatur Fontanedus, ad partem Eginardi abbatis et ecclesiae suae perpetualiter ad habendum, unacum consensu canicorum suorum, concidem quae vocatur Vilcenna, habentem in giro perticas quingentas triginta septem, et
l.5 econtra dedit Eginardus abbas, unacum consensu monachorum suorum, ad partem ecclesiae Parisiacae et Herchenradi episcopi silvam in loco qui dicitur Buxidus, habentem in giro perticas quingentas triginta septem, quarum rerum circumjacenciae et laterationes
l.6 in commutationes quas exinde inter se equo tenore conscripserunt et legaliter firmaverunt pleniter co[ntin]entur, quas denique nobis ostendentes petierunt humiliter ut eas per preceptum nostrum confirmare dignaremur.
l.7 Quorum deprecationibus libenter assensum prebentes, hoc scriptum celsitudinis nostrae fieri jussimus, per quod precipimus atque firmamus ut quicquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti, sicut in memoratis
l.8 commutationibus continetur, jure firmissimo teneat atque possideat. Et ut haec nostrae roborationis auctoritas firmam et inconvulsam semper in Dei nomine obtineat soliditatem, anuli
l.9 nostri impressione subter eam jussimus insigniri.
l.10 [chrisme] [Amen] GISLEBERTUS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT ET S[UBSCRIPSIT] [ruche_notes_tironiennes] [Subscripsit indignus diaconus] [sceau].
l.11 Data VI nonas madii, anno VIII regni Karoli gloriosissimi regis, indictione X. Actum in Compendio regio palatio. In Dei nomine, feliciter. Amen, [amen].

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 489, n° 68.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 100-101, n° 155.

JUSSELIN (Maurice), Liste chronologique et lecture des mentions en notes tironiennes dans les diplômes de Charles le Chauve, in Le Moyen-Age, t. 39(1929), p. 215-232, p. 222.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 286-288, n° 108.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 3, pl. 29 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2024 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2024»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2024/. Date de mise à jour : 29/03/12.