Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, 2 F 3 n° 2

<< < / > >>

Numéro202

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date09/10/891(fiabilité :édition)

LieuAu bord de la Meuse(lat :juxta Mosam fluvium)

DiocèseToul

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche447   mm

Hauteur à droite446   mm

Largeur en haut510   mm

Largeur en bas505   mm

AuteurArnoul, roi d'ALLEMAGNE

BénéficiaireChapitre cathédral  de  TOUL

Regeste

Arnoul, roi, à la demande de l'évêque Arnaud, restitue Vicherey à l'église cathédrale de Toul.

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, ARNOLFUS, DIVINA FAVENTE GRATIA REX. NOTUM SIT OMNIBUS SANCTAE DEI AECCLESIAE FIDELIBUS NOSTRISQUE PRAESENTIBUS
l.2 scilicet et futuris, quoniam venerabilis sanctae Tullensis ecclesiae praesul nomine Arnoldus excellentiam nostram precatus est, ut quasdam res, quȩ beatȩ recordationis ante-
l.3-cessorum nostrorum praeceptis ad sanctum Stephanum, in cujus honore praedicta dedicata est ecclesia, collatae fuerant et postmodum quorundam perversȩ praesumptionis
l.4 subreptione diu alienatȩ exstiterant, nostrae concessionis auctoritate ad eandam ecclesiam iterato traderemus. Nos autem ob divini cultus amorem parentum
l.5 nostrorum statuta firma et inconcussa esse decernentes tantique praesulis suggestioni libenter assensum praebentes decrevimus ita fieri curtemque Vissiriacus
l.6 nominatam in pago scilicet Sagintensi in comitatu Hugonis consistentem cum omnibus appenditiis suis in elemosinam nostram parentumque nostrorum ad praedictam
l.7 ecclesiam more priorum principum dedimus atque tradidimus statuentes hoc idem auctoritatis nostrae praeceptum inde fieri, per quod decernimus firmiterque
l.8 praecipimus, ut jam fatȩ res ex integro, prout ab antecessoribus nostris illuc traditȩ esse constant, nostris deinceps futurisque temporibus inviolabiliter tradi-
l.9-tionis nostrae tenore muniente ad crebro dictam ecclesiam pertineant atque consistant, et ut idem episcopus successoresque ipsius veluti de ceteris ejusdem epis-
l.10-copii rebus exinde liberrima fruantur potestate absque ullius calumniatoris impedimento. Et ut hȩc concessionis nostrae auctoritas firma
l.11 stabilisque per omnia volventis mundi curricula perseveret, manu nostra eam firmavimus anuloque nostro sigillari jussimus.
l.12 SIGNUM ARNOLFI [monogramme] SERENISSIMI REGIS.
l.13 ENGILPERO NOTARIUS AD VICEM THEOTMARI RECOGNOVI ET (RUNN) [sceau]. Data VII IDUS OCTOBRIS, anno Domini DCCCXCI, indictione VIIII, anno regni domni ARNOLFI IIII invictissimi regis. Actum juxta Mosam fluvium. In Dei nomine, feliciter.

Bibliographie

KEHR (P.), Die Urkunden Arnolfs, Berlin, 1955 (MGH Diplomata regum Germaniae e stirpe Karolinorum, 3), p. 136-137, n° 93.

Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département de la Meurthe-et-Moselle, Nancy, 1977, (Cahiers du CRAL ; 28), p. 12-13.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°202 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°202»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte202/. Date de mise à jour : 29/03/12.