Alençon, AD Orne, H 2152

<< < / > >>

Numéro1990

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1092(fiabilité :édition)

LieuBréval(lat :castrum quod dicitur Brehevallis)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé (Interrogation)

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche645   mm

Hauteur à droite641   mm

Largeur en haut525   mm

Largeur en bas538   mm

AuteurRobert, seigneur  de  BELLEME

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Robert de Bellême, fils du comte Roger, donne aux moines de Marmoutier l'église Saint-Léonard de Bellême.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus posteris nostris, Majoris scilicet Monasterii monachis, quod Rotbertus de Belismo, filius Rotgerii comitis et Mabiliȩ
l.2 donaverit monachis sancti Martini ecclesiam sancti Leonardi, in Belismo sitam, cum omnibus de quibus saisita erat eo die quo eam dedit et deinceps
l.3 adquisierit, pro anima sua et pro animabus antecessorum et successorum suorum, ita solutam et quietam ut nullus episcopus, nullus clericus
l.4 nullus laicus, nulla persona consuetudinem aliquam in ea requirere possit. Istam enim ecclesiam construxit Willelmus, attavus Rot-
l.5-berti, ita ab omni consuetudine liberam, ut supradictum est, misitque in eam canonicos qui regulariter et religiose Deo in ea deservirent.
l.6 Qui nimis ordinem suum prevaricati sunt seculariter et inordinate contra canones vivendo. Et hoc passum est usque ad tempus
l.7 Rotberti, qui providens ecclesiȩ sancti Leonardi, placuit ei quod malum erat emendare, tradiditque supradictam ecclesiam Bernardo,
l.8 abbati Majoris Monasterii et monachis ejus. Deo ibidem servientibus, ad cellam jure perpetuo possidendam. Dedit etiam eis ad offici-
l.9-nas suas faciendas plateam, quȩ est inter ecclesiam sancti Leonardi et terrale turris, et viridarium quod ibi est ad cymiterium faciendum, Araldo
l.10 concedente, cujus erat; et ad hospitalia facienda et stabula et grangias dedit quandam terram, inter ecclesiam sancti Leonardi et sancti Petri
l.11 sitam, et ex altera parte castelli juxta magnum stagnum, quendam burgum jure perpetuo possidendum solutum et quietum. De omnibus his misit ipse
l.12 Rotbertus donum in capitulum sancti Martini Majoris Monasterii per Rainaldum de Coleto et Richardum de Rochella. Per ipsos etiam misit domnus abbas
l.13 Bernardus de eodem capitulo, sancto Leonardo donum de ecclesia sancti Martini Veteris Belismi, quod donum posuit Willelmus monachus de Vivonio
l.14 super altare sancti Leonardi, jussu Bernardi abbatis. Talisque convenientia est inter ipsum Rotbertum et abbatem et monachos Majoris Monasterii quod,
l.15 eo vivente nichil inde ad Majus Monasterium deferetur, nisi licentia ipsius Rotberti; post mortem autem illius, prior sancti Leonardi deferet ad Majus
l.16 Monasterium singulis annis decem libras denariorum aut decem libratas, eo non indigente, si monachi Majoris Monasterii indiguerint; sed et hoc ex nullo debito
l.17 aut consuetudine requiretur. Si vero deinceps aliquis surrexerit, qui nequitia sua aut injusticia beato Martino quod supradictum est auferre voluerit, quod absit,
l.18 non habeat potestatem id faciendi. Quod vero si, diabolo instigante, acciderit, monachi Majoris Monasterii Veterem Belismum non perdant quem prius habuerunt. Et
l.19 si aliquis consentiri voluerit ut monachi Majoris Monasterii perdant, ex auctoritate apostolici et omnium episcoporum, quorum auctoritate prȩtexata ecclesia dedicata est,
l.20 et ab omnibus consuetudinibus absoluta, sicut in aliis litteris continetur, anathemate perpetuo feriatur. Hoc vero noverint monachi Majoris Monasterii, quos in castellum
l.21 suum ad habitandum recepit, quia de omnibus injuriis sibi factis non vult Rotbertus ut aliam justitiam nisi suam requirant; si enim facerent, postquam abbati et capitulo
l.22 Majoris Monasterii monstraret, si non desisterent, quicquid eis donaverat perderent. Testes qui hoc viderunt et audierunt sunt isti. De monachis: Willelmus Cocia,
l.23 Radulfus de Giemmo, Arduinus de Islo, Stephanus et Rainaldus, Guicherius decanus Cenomannensis. De famulis: Giraldus Moceolus. Ex parte
l.24 ipsius Rotberti: Gulferius de Villareto, Rainaldus de Coleto, Rainaldus de Nonestantevilla, Radulfus de Pratis, Radulfus Malaherba,
l.25 Odo de Quincenno, Guido de Jailla, Rotbertus Carellus. Haec omnia superscripta concesserunt et auctorizaverunt fratres ipsius Rotberti, Hugo,
l.26 Rotgerius, Arnulfus. Cujus rei testes sunt: Gulferius de Villerio, Rainaldus de Calleto, Rainaldus de Nonstantevilla, Odo de Poilleo, Guillelmus
l.27 de Calce, Gauterius Quesnellus, Morinus de Merlai, Hugo Goscelini filius, Guillelmus de Belfai et Rotbertus frater ejus, Gausfridus Alisus,
l.28 Guinebaldus de Baleone, Hugo Francus, Gaudinus Carp. Rainaldus Oiardus, Martinus camerarius.
l.29 EGO HUBERTUS, REGIS PHILIPI CAMCELLARIUS SCRIPSI ET SUBSCRIPSI.
l.30 Signum Guidonais dapiferi [croix]. Signum [croix] regis Philipi. HUBERTUS.
l.31 Signum Milonis butticularii. Signum ROTBERTI capellani. [signum]
l.32 Signum Pontii Humberti camerarii. [signum] Signum ROTBERTI de Belismo.
l.33 Signum Gualonis constabularii. [signum]
l.34 Signum Simonis de Nielpha. [signum]
l.35 Signum Ivonis, Carnotensis episcopi. [sceau] [signum]
l.36 Signum Fulconis Belvacensis episcopi. [signum]
l.37 Actum quando rex obsideret castrum quod dicitur Brehevallis, anno ab incarnatione Domini millesimo
l.38 nonagesimo IIo. Signum HUBERTI CAMCELLARII. [signum]

Bibliographie

BARRET (P.), Cartulaire de Marmoutier pour le Perche, Mortagne, 1894, p. 23-26, n° 13.

PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 324-327, n° 128.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1990 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1990»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1990/. Date de mise à jour : 29/03/12.