Alençon, AD Orne, H 2007
Numéro1985
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1079(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche695 mm
Hauteur à droite700 mm
Largeur en haut335 mm
Largeur en bas329 mm
AuteurRichard II, seigneur de COURCY
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 facere sibi amicos de mammona iniquitatis a quibus cum defecerint in ȩterna tabernacula recipiantur, necessitatibus communicare studuerit
l.3 indigentium, precipueque pauperum spiritu quorum juxta veritatis vocem regnum dinoscitur esse cȩlorum, ut deficiens ab hujusmodi videlicet
l.4 amicis, in mansiones excipiatur aeternas, noverit se indubitanter non solum a sua receptione non esse frustrandum, sed etiam ab ipso omnium bonorum
l.5 largitore qui ei contulit unde sibi faceret tales amicos se esse inter gloriosiores beatitudinis aeternȩ premia percepturum. Qua salubri consideratione
l.6 ego Ricardus sollicitatus disposui aliquid ex his quȩ temporaliter accepi per manus pauperum omnipotenti Deo in hac vita committere, quod post tempus
l.7 in aeterna retributione centena merear multiplicatione recipere. Quod ut probabilius fieri possit, illud egregium genus pauperum elegi ad
l.8 hoc faciendum, quod se et sua relinquens propriisque abrenuntians facultatibus, voluntariam subiit paupertatem. Igitur fratribus his qui in
l.9 Turonensi coenobio quod Majus Monasterium dicitur omnipotenti Deo sub BARTHOLOMEO abbate famulantur, auctoritate mei domini
l.10 regis Wilelmi et dominȩ meȩ reginȩ Meheldis, aliquid ex meis rebus quȩ hereditario jure mihi contingunt et annuens concedo, et
l.11 concedens annuo jure perpetuo possidendum, quatinus supradictus dominus meus rex, et regina, et filii eorum Rotbertus videlicet et
l.12 Guilelmus, necnon et ego, et mea conjux Gandelmodis, et filii mei Rotbertus videlicet et Guillelmus eorum qui ȩlemosinis divinȩ
l.13 majestati placuerunt, mereamur adjungi consortio. Ut autem quantitatis sive integritatis earundem rerum omnis procul pellatur
l.14 ambiguitas, earum nomina subterscribere curavi donando aecclesiam in honore sancti Vigoris constructam, non longe sitam a fluvio qui
l.15 appellatur Diva, et omnia quȩ pertinent ad ipsam ȩcclesiam, et quȩ videor habere in meo dominio, et quȩ alii videntur habere de me in
l.16 parrechia prefatȩ ȩcclesiȩ tam presbiter quam cȩteri homines, data quoque licentia a me faciendi stagna prout oportunitas loci qui est non longe ab
l.17 ȩcclesia exigerit. Additur huic dono decima duorum molendinorum quamdiu mihi comes vita fuerit, addito quoque uno modio annonȩ
l.18 per singulos annos ultra decimam ipsorum molendinorum ad victum monachi in eodem loco consistentis, et cum morte finiero medietas
l.19 multurȩ ipsorum molendinorum veniet in dominium sancti Martini. Simili quoque modo concedo tantum terrae quantum exigit exercitatio
l.20 unius carrucȩ ad totam suffitientiam per tres sationes, necnon et decimam illius carrucȩ quam tenet de me presbiter Gausbertus, cum morte
l.21 finierit, et feriam quȩ colligitur in supradicto loco annuatim ad festivitatem sancti Vigoris. Quȩ omnia sicut sunt per ordinem hujus narrati-
l.22-onis digesta, libera et quieta ab omni interpellatione calumniȩ facio, ita ut hodierna die sine ulla vel mea vel cujusquam successorum
l.23 meorum contradictione supradicta congregatio Sancti MARTINI et omnes abbates qui eidem congregationi pro tempore preerunt liberam
l.24 potestatem habeant faciendi, ordinandi, et qualitercunque eis placuerit meliusque visum fuerit disponendi ea tam presentibus
l.25 quam futuris temporibus. Et ut hoc scriptum per cuncta annorum curricula, vigorem perpetuitatis obtineat, Wilelmus ille nominatis-
l.26-simus rex Anglorum filius Rotberti comitis manu sua firmavit fidelibusque suis corroborandum tradidit, quorum nomina subscripta sunt.
l.27 Si quis autem quod absit ex heredibus nostris diabolicȩ suggestionis instinctu huic scripto inferre calumniam temptaverit, et pravȩ
l.28 voluntatis effectum injustitiȩ convictus, obtinere non valeat, et comiti qui pro tempore fuerit auri cocti libras decem coactus exsolvat. [colonne1] [croix] S. Wilelmi regis. [croix] S. Maheldis reginȩ. S. Johannis archiepiscopi. S. Odonis episcopi. S. Gisleberti episcopi. S. Rotgerii de Bellomonte. S. Eudonis Aldu. S. Radulfi de Monte Pinzonis. S. Wilelmi de Archis. S. Walterii Giphardi.
Bibliographie
BATES (David), Regesta regum Anglo-Normannorum : the Acta of William I : 1066-1087, Oxford : Clarendon press, 1998, p. 629-631, n° 198.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1985 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1985»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1985/. Date de mise à jour : 29/03/12.