Alençon, AD Orne, H 2561

<< < / > >>

Numéro1975

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date20/05/1064(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche295   mm

Hauteur à droite308   mm

Largeur en haut213   mm

Largeur en bas205   mm

AuteurGautier, chevalier  de  LE PIN

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Gautier du Pin, chevalier, donne aux moines de Marmoutier la moitié de l'église du Pin.

Texte

l.1 Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii sancti
l.2 Martini militem quendam qui dicebabur Gualterius de Pinu, circa suum obitum, nostrȩ congregationis deve-
l.3-nisse monachum atque donasse sancto Martino et nobis, sub regimine nunc agentibus domni abbatis Alberti,
l.4 integram medietatem ecclesiȩ nichilominus de Pinu, sive scilicet oblationis sive decimȩ, sive sepulturȩ atque
l.5 universarum redhibitionum ipsius, et ut quicunque ex eadem ecclesiam fevum tenent, similiter de nobis teneant,
l.6 sicut de illo qui alteram habuerit ipsius ecclesiae medietatem: medietatem quoque culturarum suarum, quas habe-
l.7-bat ad capitium ipsius ecclesiȩ, hoc est terram unius fere carrucȩ; boscum etiam de Villeriolo, qui est
l.8 super fluviolum Sperreitum vocabulo, et de alio suo bosco quantum opus fuerit ibidem manentibus mona-
l.9-chis ad necessaria omnia, atque ad constructionem officinarum suarum, et ipsius ecclesiȩ; tres quoque
l.10 arpennos pratorum super idem fluviolum sitorum, quȩ dicuntur Prata Rotberti, et ut in eodem fluviolo
l.11 suum habeant piscatorem. Quȩ universa sita sunt in Castri Bellissimi pago, in quo quicquid
l.12 daretur loco nostro Sagiensis episcopus auctorizaverat Ivo. Gausfredus quoque Comes Andecaven-
l.13-sis, ea quȩ memorata sunt superius nobis auctorizavit. Horum itaque firma auctoramento
l.14 donavit illa nobis supranominatus homo, annuentibus filiis suis, hoc est Gualterio et
l.15 Hailoisa matrimonialibus; Gradulfo que et Hugone cognomento Taleboto, atque Rotberto
l.16 bastardis. Testibus istis: Fulcodio filio Frederici de Laziaco; Odone archidiacono de Mauri-
l.17-tania; Galterio de Montibus, Aigardo presbitero, Galterio presbitero de Berlauvilla, Odone Bothardo,
l.18 Girbaldo hastario, Odone Mathone, Galterio Sindrerio.
l.19 Nepos etiam donatoris illius, Gerogius nomine, cognomento Fortinus, eadem donata nobis auctori-
l.20-zavit pariterque donavit, testibus nichilominus istis: [colonne1] Gualterio Rufo; Constantino de Baladone, nepote Gradulfi; Gualterio de Montibus; Normanno filio Ascelini; Herberto Hairone; Hugone de Foriniaco; [colonne2] Herberto filio Gausmeri; Rodulfo filio Johannis presbiteri; Normanno filio Rodulfi; Herveo de Breviardo; Guillelmo Vicario.

Bibliographie

BARRET (P.), Cartulaire de Marmoutier pour le Perche, Mortagne, 1894, p. 18-19, n° 7.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1975 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1975»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1975/. Date de mise à jour : 29/03/12.