Alençon, AD Orne, H 2205

<< < / > >>

Numéro1972

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date04/08/1060(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche588   mm

Largeur en haut410   mm

Largeur en bas415   mm

AuteurHugues, chevalier  de  ROCE

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Hugues de Roceto donne aux moines de Marmoutier l'église Saint-Martin construite près du château de Bellême.

Texte

l.1 [chrisme] QUOD AUDITUM SAEPE EST, DOCTOR ILLE GENTIUM IN FIDE ET VERITATE: DUM TEMPUS, INQUIT, HABEMUS, OPEREMUR BONUM AD OMNES, MAXIME AUTEM
l.2 ad domesticos fidei; ego quidem, Hugo de Roceto filius Johannis, sub fidei titulo christianȩ homo militȩ secularis, putavi michi obtemperandum tam salutifero
l.3 monitori, obȩdiendum prȩceptori tam utili, bonum utique operando ad quosdam fidei sanctȩ tota devotione domesticos. Pateat igitur universorum
l.4 notioni mortalium donasse me Sancto Martino, cujus excellentia nominis nulla eget adjectione cognominis, atque in suo Majori Monasterio Deo sibique famu-
l.5-lantibus monachis, mei juris ȩcclȩsiam quandam prope castrum quod Bellissimum nuncupatur, in honorem ipsius sacratissimi MARTINI constructam. Hanc itaque
l.6 isti beatissimo confessori, suisque suprataxatis famulis, integritate tota dono, cum terra scilicet omni quae ad altare pertinet ipsius, atque cum sepultura,
l.7 cum oblatione, cum decima, ea tantum excepta parte decimȩ, interim scilicet dum vivo, quae prenditur ab ulteriore, hoc est, occidentali ripa fluvi-
l.8-oli ut dicitur Sperantiae. Unam praeterea terrae mansuram apud Rocetum videlicet sitam, quae, ex nomine cujusdam cultoris pristini, nuncupatur
l.9 Mansura Gunbaldi, cum pertinente ad se mansionatico, sito in monte supra eadem, in ipso plexitio meo; pro qua tamen XX solidos a monachis supra-
l.10-dictis accipio. Dono et vineȩ duos apud Rocetum arpennos, ac prati duos. Homo quoque quidam meus, nomine Restaldus, vineam donat eisdem, sitam
l.11 ibidem apud Rocetum, scilicet quartario minus ab arpenno; sed et alii duo, Beraldus Minterius atque Hugo, homo Beraldi ipsius, integrum arpennum; quorum
l.12 ego quoque et auctorizo donationes et insuper quas ex rebus eisdem prius accipiebam dono consuetudines. Quod et de terra altaris superius memorata facio,
l.13 omnes videlicet ex illa consuetudines dono. Meo perinde auctoramento confirmo, si quis unquam meis donationibus istis addere de suo voluerint
l.14 homines mei, quod confirmationem nei expectet auctoramenti. Favit autem his omnibus dominus Meus Ivo nomine, Sagiensis episcopus; Odo quoque, regis Francorum
l.15 Henrici germanus, et Gausfredus comes Andecavensis, de quorum erant omnia fevo. At vero predictus domnus episcopus, ut vir nobilissimus et erga Dei famu-
l.16-los plurimum liberalis, non tantum donationibus nostris assensum prebuit suum, verum et ipse ita pro suȩ suique patris ac matris animȩ redemptione donavit;
l.17 terram scilicet totam Rainerii Cementarii, sitam inter castrum Bellissimum et supradictam ecclesiam, supra fluviolum quem Maximum nominant; et in eodem fluviolo
l.18 molendinum unum, quem solet vulgus vocitare Butinum. E. suis quoque fidelibus unus, Gualterius nomine, cognomine Rufus, terram ad caput sȩpe dictȩ ecclesie
l.19 sitam, quanta est inter fluviolum nomine quoque Fluminiculum et veterem viam; sed et alter, vocabulo Fulcodius de Crapone, ibidem apud Craponem, mansuram terrȩ
l.20 quȩ dicitur Aldefredi, et arpennos duos desertarum vinearum ac duos prati; alius nichilominus Ingelbaldus, hic est de Curtiello, ȩque apud Craponem, arpennum
l.21 unum vineȩ peroptimum; alius etiam, vocabulo Fulcherius, cognomento Digladiatus, mansuram de Monte Adȩ, cum universis consuetudinibus et medietate prato-
l.22-rum ad mansuram eandem pertinentium: post istos et alius Guarinus, Johannis presbiteri filius, terram exercendam quatuor bubus; quorum omnium dona suo firmat
l.23 auctoramento noster ille dominus pontifex venerantissimus Ivo, hoc idem faciens de donis omnium cȩterorum si qui deinceps suorum donare quicquam
l.24 sancto MARTINO voluerint, atque monachis Majoris Monasterii quod ad confirmationem sui spectet auctoramenti. Ut autem haec omnia probatȩ veritatis
l.25 attestatione signata impertubatum obtineant, mundo perseverante, vigorem, tam sȩpedictus venerabilis ac reverentissimus prȩsul, quam ego et parens
l.26 etiam quidam meus, qui et ipse ad omnia favit, nomine Herveus de Braiviardo, istam munivimus cartam singuli, in ea sacratissimȩ crucis effigiato vexillo, quo
l.27 adversus omnem sit perpetuo tuta calumniam; atque muniendam testificationibus suis, stipulatoribus tradidimus subter ascriptis: [colonne1] Odon archidiacono, Haimerico de Condeello, Widoni de Jaillia, Walterio Rufo, Giroio Fortino, Odoni de Clincampo, Normanno, filio Rodulfi Fulcoio de Crapone, Girardo Infanti, Willelmo vicario, Fulcherio Degladiato, Ursoni Scabioso, Walterio de Montibus, Walterio de Contrellis, Herveo Longo, Drogoni de Soiri, Willelmo de Machiniaco, Ulgerio teloneario comitis, Seifredus de Merula, [colonne2] Signum [croix] Ivonis Sagiensis episcopi. Testes de auctoramento comitis Gausfredi: Comes Eudo Odo, frater regis Heinrici Hungerius, drudus ejus, Haimericus, juvenis De Faia, Hugo, filius Patricii, Signum [croix] Ugonis de Rocheto. De auctoramento Odonis: Comes Gausfredus, Bernardus de Sancto Aniano, Hungerius, drudus Odonis, Signum [croix] Hervei.

Bibliographie

BARRET (P.), Cartulaire de Marmoutier pour le Perche, Mortagne, 1894, p. 13-16, n° 5.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1972 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1972»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1972/. Date de mise à jour : 29/03/12.