Alençon, AD Orne, H 2151

<< < / > >>

Numéro1971

Fiabilité de l'actedouteux

Genrenotice

Date10/04/1028(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseSées

RégionNormandie (Basse)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche622   mm

Largeur en haut398   mm

Largeur en bas402   mm

AuteurGuillaume, seigneur  de  BELLEME

BénéficiaireBellême, prieuré de MARMOUTIER

Regeste

Guillaume Ier de Bellême notifie qu'après avoir, conformément à l'engagement qu'il avait pris auprès du pape, construit une église, il l'a libérée de toute obligation à son égard.

Texte

l.1 Si, scriptura testante, fides sine operibus mortua est, summa ope niti decet omnes Christianos quatinus cum fide quam habent
l.2 bonis operibus non careant; hoc est enim quod scriptum est: quiescite agere perverse, discite benefacere, sed quia raro in-
l.3-venitur ut, qui secularibus divitiis occupati sunt, salvari possint, debent ex eorum opulentia sustentari qui nocte et die Deo in ȩcclesiis
l.4 serviunt. Quod ego, Guillelmus de Belismo, verum esse considerans reminiscensque mearum iniquitatum fluctus et scelera, cogitare cȩpi
l.5 quomodo pȩnas evaderem, et peccatorum meorum remissionem promereri possem. Placuitque michi Romam ire et beatum Petrum suppliciter
l.6 deprecari quatinus, quod ego non poteram, ipse erga Deum mihi veniam impetraret. Quo deveniens, confessus sum peccata mea beatȩ
l.7 memoriȩ Leoni papȩ qui tum temporis Romanam ȩcclesiam sancte et religiose regebat, ille vero mihi compatiens intuitus est corporis mei delicationem
l.8 et generositatem meam et cognovit quia magnam abstinentiam facere nequirem, et ne tristis sine pȩnitentia ab eo discederem injunxit
l.9 mihi ut, in pȩnitentiam, ȩcclesiam quandam construerem, jurisque mei rebus opulentissime ditarem; quod ergo gratanter accepi. Rediens autem Roma,
l.10 tempus oportunum quo id peragere possem expectabam. Tandem, misericordia Dei inspirante, contigit ut corpus Sancti Leonardi cum plurimis
l.11 aliorum sanctorum reliquiis, de alio loco in castellum meum asportarem. Quo facto, valde gavisus ȩcclesiam ȩdificare cȩpi, in honorem beatȩ
l.12 MARIȩ semper virginis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, proprie autem in honore beatissimi Leonardi, cujus corpus in eandem ȩcclesiam honorificentissi-
l.13-me collocavimus. Qua constructa, volui eam ab omni consuetudine episcopali et laicali esse liberam et solutam, quatinus nullius potestati
l.14 subjaceret. Quapropter tempore quo supradictam ȩcclesiam dedicari de more volui, dominum meum Frantiȩ regem Robertum adii eumque, ut ad
l.15 eandem dedicationem veniret, suppliciter exoravi. Qui, peticioni meȩ libenter annuens, devotus advenit, adduxitque secum comitem
l.16 Odonem et Senonensem archiepiscopum necnon Charnotanum pontificem sanctȩ memoriȩ domnum Fulbertum, cum multis aliis episcopis et comitibus quorum nomina
l.17 propter prolixitatem tacuimus. Addidi etiam ad eandem dedicationem invitare gloriosum Normannorum comitem Richardum et Rotomagensem archiepiscopum
l.18 Richardumque Sagiensem episcopum ad cujus diocesim locus ipse pertinebat, et Fulconem comitem cum Andegavorum episcopo Huberto, cum quibus etiam advenit metro-
l.19-politanus Turonicȩ sedis archiepiscopus Arnulfus. Adfuit cum huis Herbertus Cȩnomannensis comes, cognomento vocatus Evigila Canem,
l.20 et cum eo Avisgaudus ejusdem civitatis episcopus. Hi omnes devote et religiose, sicut ortodoxis et catholicis Christianis moris est, supradictam ȩcclesiam dedicaverunt.
l.21 Quo peracto, dominus meus rex Frantiȩ et comes Normannorum Richardus et RICARDUS Sagiensis episcopus, cum ceteris omnibus episcopis et baronibus supramemoratis
l.22 fecerunt eam solutam et quietam ab omni subjectione secundum id quod me velle noverant. Sic enim mihi concesserat apostolicus Leo cujus imperio sepe-
l.23-dictam ȩcclesiam edificaveram. Istam liberationem et solutionem auctorizaverunt et confirmaverunt rex et pontifices omnes suprascripti et
l.24 comites, cum omni clero qui cum illis et populo erant, ut stabilis et firma deinceps imperpetuum permaneret; et si quis in posterum archi-
l.25-episcopus sive episcopus ipsam ȩcclesiam quocumque modo inquietare presumeret, ex apostolica auctoritate et omnium qui aderant anathema-
l.26-tis vinculo, sine recuperatione, teneretur. Cujus auctoramenti summam sic deffinierunt ut chrisma et oleum et ordines
l.27 et omnia necessaria ipsa ecclesia requireret a quocumque episcopo vellet, ita dumtaxat si episcopus Sagiensis gratiam et communionem
l.28 apostolicȩ sedis non haberet, et si hȩc gratis et sine pravitate exibere nollet, et si canonibus contrarius esset, et ut eam in eaque
l.29 Deo servientes, nullo modo distringere interdicere aut excommunicare posset, ad sinodum autem ire aut ad aliquem
l.30 talem convenum cogere eos non valeret [croix] [croix] [croix] [croix] S. Rotberti regis Francorum. [croix] S. Richardi comitis [croix]. S. Ro-
l.31-dulfi Rothomagensis archiepiscopi. [croix] S. Richardi Sagiensis episcopi. [croix] S. Arnulfi Turonensis archiepiscopi. [croix] S. Odo-
l.32-nis comitis. [croix] S. beatȩ memoriȩ domni Fulberti Carnotensis episcopi. [croix] S. Fulconis Andegavorum comitis. [croix] S. Huberti Ande-
l.33-gavensis episcopi. [croix] S. Herberti Cȩnomannensis comitis. [croix] S. Avisgaldi Cȩnomannensis episcopi. [croix] S. Gilduini Senonensis
l.34 archiepiscopi.

Bibliographie

BARRET (P.), Cartulaire de Marmoutier pour le Perche, Mortagne, 1894, p. 5-9, n° 2.

PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. CCXIX-CCXXXV.

LEMARIGNIER (Jean-François), Etude sur les privilèges d'exemption et de juridiction ecclésiastique des abbayes normandes depuis les origines jusqu'en 1140, Ligugé-Paris, 1937, p. 181-191.

FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), n° 56, p. 176-179.

LOUISE (G.), La seigneurie de Bellême, Xe-XIIe s., in Le Pays Bas-Normand, t. 199-202 (1990-1991), p. 129.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°1971 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1971»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1971/. Date de mise à jour : 29/03/12.