Paris, BNF, lat. 9267 n° 4

<< < / > >>

Numéro1964

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date06/04/1113(fiabilité :édition)

LieuWorms(lat :Wormatie)

DiocèseTrèves

RégionRhénanie-Palatinat

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche620   mm

Hauteur à droite625   mm

Largeur en bas455   mm

AuteurEmpereur Henri V

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MAXIMIN  de  TREVES

Regeste

Henri V, empereur, restitue à l'abbaye Saint-Maximin de Trèves des biens injustement possédés par le comte Emicho et son fils.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUȨ TRINITATIS, HEINRICUS, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA QUARTUS ROMANORUM IMPERATOR AUGUSTUS.
l.2 Justiciam cuique facere, cum omnium sit generaliter, nostrum est sine dubio principaliter, quia ad hoc in imperialis dignitatis culmine cȩteris videmur preminere mortalibus, ut judicium
l.3 et justiciam faciamus omnibus injuriam patientibus. Quapropter fidelium nostrorum tam presentium quam futurorum magnitudini notum esse volumus, qualiter fidelis noster BERENGOZUS videlicet abbas
l.4 ex monasterio Sancti MAXIMINI quod in suburbio TREVIRORUM situm est, nostram per hos septem annos imperialem sive regalem sepius interpellavit clementiam, quatinus bona sancti MAXIMINI quȩ
l.5 Emicho comes et Gerlah filius ejus hactenus injuste possederant ei restitueremus, et restituta, nostro imperiali precepto confirmaremus. Cujus petitioni propter amorem Dei, et ob interventum
l.6 fidelium nostrorum, BRUNONIS videlicet reverendi Trevirensis archiepiscopi, necnon venerabilium episcoporum, ARLONGI Wirziburgensis, RUODOLFI Basiliensis, KUONONIS Argentinensis.
l.7 BRUNONIS Spirensis, BURCHARDI Monasteriensis, ODALRICI Constantiensis, EBBONIS Novariensis, GEROLDI Rifensis, ADALBERONIS
l.8 Metensis, necnon OUDALRICI Augiensis, ERLOLFI Morbacensis venerandorum abbatum, FRIDERICI etiam ducis, HERIMANNI marchionis, GODEFRIDI et MANE-
l.9-GOLDI palatinorum comitum, aliorumque fidelium nostrorum assensum prebere complacuit, ea videlicet conditione, ut parentum nostrorum et nostri congruis missarum celebrationibus assidua ibi commemoratio sit.
l.10 Et idcirco hoc nostrȩ auctoritatis privilegium inde conscribi jussimus, per quod precipimus atque jubemus, ut eadem bona id est hȩ aecclesiȩ Albucho, Weildistein, Gozolvesheim, necnon duodecim
l.11 talenta censuum in Apula, sive villam quandam vocabulo Folemaresbah, quȩ ad vestituram fratrum et ad luminaria monasterii cȩterosque usus pertinent, integerrime ulterius rehabeant
l.12 atque possideant, ea videlicet conditione, ut nec prefatus abbas nec aliquis successorum suorum vel nostrorum regum vel imperatorum quicquam de eisdem bonis alicui beneficiare, sive vadimoniare
l.13 presumat, sed ad vestituram aliosque usus fratrum absque omni semper inquietudine permaneant. Si quis autem, quod absit, hujus precepti nostri in aliquo violator extiterit, nostram successorumque nostrorum
l.14 offensionem incurrat, et omnium episcoporum qui in presentiarum sunt excommunicationi subjaceat. Insuper etiam ad partes regias sex libras auri integre persolvat, et tamen id quod fecerit irritum
l.15 et supervacaneum omnimodis existat. Et ut hoc firmum semper et stabile permaneat, preceptum hoc inde conscribi jussimus et sigilli nostri impressione insigniri jussimus.
l.16 SIGNUM DOMNI HEINRICI QUARTI ROMANORUM [monogramme] IMPERATORIS AUGUSTI.
l.17 BRUNO CANCELLARIUS RECOGNOVIT [sceau].
l.18 Data VIII IDUS APRILIS, anno Domini millesimo CXIIIo, indictione VI, regnante domno HEINRICO anno XIIIo, imperante vero IIo. Actum Wormatie, in ipso die Paschȩ, in Domino. Amen.

Notes

1

Bibliographie

BEYER (H.), Urkundenbuch zur Geschichte der Mittelrheinischen Territorien, t. 1, Coblence, 1860, p. 488-489, n° 426.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1964 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1964»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1964/. Date de mise à jour : 29/03/12.