Paris, BNF, lat. 11826 n° 3
Numéro1958
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrelettre
Date1110(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche105 mm
Largeur en bas175 mm
AuteurHenri V, roi d'ALLEMAGNE
BénéficiairePons, abbé de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 dilectionis amplexus, et divinȩ miliciȩ quam exercent ȩternum comprehendere bravium feliciter triumphando. Relatu
l.3 multorum frequenter audivimus, quia noster avus, et pater, imperatores beatȩ memoriȩ, sanctitatem hujus loci plurimum suis temporibus
l.4 dilexerunt, et in magna veneratione habuerunt, quoniam orationum auxilio sanctorum virorum qui hic Deo militaverunt, se consequturos
l.5 ȩternam salutem indubitanter crediderunt. Eorum enim fraternitatem, spem salutis veraciter promittentem, habuerunt, et hujus loci bona ubi-
l.6-cumque sita fuere in eorum regno, tam Theuthonico quam Italico, dilectionis studio custodiverunt atque defenderunt. Quos nos
l.7 in hoc profecto corde et opere desideramus imitari, commendantes eos vobis, rogando plurimum ut eorum memoriam
l.8 in vestris orationibus apud Deum incessanter faciatis. Nos autem vestrȩ sanctitatis fraternitatem, et vestrarum orationum auxilium et conso-
l.9-lationem habere dignum ducimus, et humili devotione postulamus ; fiduciam habentes in Domino quod miliciȩ vestrȩ me-
l.10-rita obtinebunt apud Deum nobis salutem corporis et animȩ, regnique nostri pacem ac stabilitatem quam in Christo exopta-
l.11-mus. Bona quidem vestra ubicumque fuerint in nostra potestate, tam citra montes, quam ultra nominatim locum sancti
l.12 Benedicti, unde nos rogavistis, diligenter servabimus ; et si forte aliquid adversi in eis acciderit, libenter emendare curabi-
l.13-mus. Orate rogamus, pro unitate regni ac sacerdocii, quam diligimus et querimus ; et ut dominus papa cesset contraire nobis de
l.14 nostra justicia. Voluntas vero nostra esset, si tibi placeret, ut conveniremus, et tu nostram caperes noticiam, et nos tuam, et inde posset
l.15 oriri magnum bonum, tum quia noster consanguineus es, tum quia tuum vellemus habere consilium antequam Romam transiremus. Quod
l.16 Lausamnȩ posset fieri, si illuc nobis obviam venires octavo die post Assumptionem sanctȩ Mariȩ, quia tunc ibi erimus.
Notes
Bibliographie
ACHERY (Dom L. d'), Spicilegium sive collectio veterum aliquot scriptorum qui in Galliae bibliothecis delituerant, 3 vol., Paris, 1723, t. 3, p. 449-450.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1958 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1958»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1958/. Date de mise à jour : 29/03/12.