Paris, BNF, lat. 11826 n° 7
Numéro1951
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrelettre
Date07/08/1106(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche150 mm
Hauteur à droite145 mm
Largeur en haut220 mm
Largeur en bas215 mm
AuteurEmpereur Henri IV
BénéficiaireHugues, abbé de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 devotius et humilius suo desiderantissimo et dilecto spiritali patri. Etsi per familiares monachos et fratres
l.3 vestros tribulationis et a sȩculo inaudite et horribilis traditionis nostrȩ omnem ordinem vobis propriis litteris,
l.4 sicut contigit, significare et mandare disposuimus, tamen noluimus pretermittere, quin per hos nuntios vestrȩ paternita-
l.5-tis sanctitatem, ut puplicanus peccatorum suorum refugium et naufragans salutis portum, desiderantissima devotione
l.6 deposceremus. Rogamus igitur, venerande pater, vestrȩ sanctitatis memorabilem probitatem, quatenus audita et intellecta nostrȩ
l.7 monstruose traditionis detestabili miseria ita caritas Dei, quȩ in vobis est, accendatur pro solo Deo ad defensionem
l.8 execrabilis injuriȩ nostrȩ, quod manifeste appareat sanctitatem vestrȩ paternitatis solo divino respectu sollicitari
l.9 pro inauditis tribulationibus nostris. Nos enim coram Romano nuntio de causa, quȩ est inter nos et papam, consilio re-
l.10-ligiosorum virorum voluimus pleniter agere. Verum quia disposuerant nos omnino de hac vita perdere, nullo modo voluerunt
l.11 nos recipere. Iterum tamen, qualitercumque tractati simus, ponimus nos in consilio vestro patris nostri aliorumque religiosorum virorum,
l.12 quos ad hoc habere vultis, ita ut salvo honore nostro totum pape faciam, quod disposueritis. De cetero orationibus
l.13 vestris me committo, venerande pater ; et per vos sanctȩ congregationi vestrȩ presentari rogamus et eorum orationi devotis-
l.14-sime commendari.
Notes
Bibliographie
ERDMANN (Carl), Die Briefe Heinrichs IV, Leipzig, 1937, p. 51-52, n° 38.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1951 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1951»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1951/. Date de mise à jour : 29/03/12.