Paris, BNF, lat. 17715 n° 33
Numéro1908
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1040(fiabilité :édition)
Lieu[Cluny](lat :[Cluniaco publice])
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche85 mm
Hauteur à droite80 mm
Largeur en haut245 mm
Largeur en bas250 mm
AuteurBéatrice, veuve du vicomte Archembaud de MACON
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 noticia agnoscatur, et futurȩ litis affectus comprimatur. Quapropter notum sit fidelibus cunctis,
l.3 tam presentibus quam supervenientibus, quod ego Beatrix dono Deo et sanctis apostolis ejus videlicet Petro et Paulo ad locum Cluniacum
l.4 monasterium, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas, aliquid de rebus meis quȩ sunt sitȩ in pago Lucdunensi, in loco
l.5 qui vocatur Salzeto, videlicet unum mansum cum omnibus ad se pertinentibus, quem incolit Umbertus. Facio autem hanc donatio-
l.6-nem pro animȩ meȩ remedio et omnium parentum meorum, quique laudatores hujus donationis extiterint, ut nobis in commune
l.7 proficiat ad salutem. Si quis vero hanc ȩlemosinam calumpniare aut scindere voluerit, a me libenter ex juris meis factam, nisi citius
l.8 resipuerit, omnibus subjaceat maledictionibus et cui litem intulit, coactus judiciaria potestate, auri libram exsolvat ; haec quoque
l.9 firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Beatricis, uxor Archimbaldi vicecomitis nuper defuncti,
l.10 quȩ fieri jusit et firmare rogavit. Signum. Signum. Signum.
Notes
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 3, p. 140-141, n° 2939.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1908 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1908»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1908/. Date de mise à jour : 29/03/12.