Paris, BNF, lat. 9255 n° 1

<< < / > >>

Numéro1894

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date02/1030(fiabilité :texte)

LieuChieti(lat :in Teatense)

DiocèseChieti

RégionAbruzzes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche475   mm

Hauteur à droite485   mm

Largeur en haut235   mm

Largeur en bas210   mm

AuteurTodaldus

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MARTIN  de  PALLETO

Regeste

Todaldus, fils d'Ubonus, donne au monastère de Saint-Martin de Palleto un domaine situé dans le territoire de Chieti.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] In Dei nomine. Ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi anno millesimo XXX et dies mense februario per
l.2 indictione V. Ideo constat me Todaldo, filius quondam Uboni, bona et spontanea bolun-
l.3-tate, declaro enim quia cum quadam die cogitare cepi qualiter impii et peccatores,
l.4 qui peccata sua redimere neglegunt, in perpetua pena cum diabolo damnabuntur,
l.5 et qualiter justi in eterna beatitudine cum Domino gloriabuntur. Et subito respexit
l.6 in me divina pietas, et cepit anxie querere consilio sacerdotis et viri religiosi, quo-
l.7-modo peccata mea redimere potuisse, et igne eterni judicii evadere, cosilio ac
l.8 [pre]cepto nullus alius melius inter elimosinarum virtutum quasi de rebus meis in mona-
l.9-sterio concedisse et per cartula diligasse. Modo vero declaro ego suprascripto Todaldo, filius quondam Uboni,
l.10 sicut in edicto continet pagina et in lege Longobardorum est institutum, et quia dominus Liuprandus
l.11 rex in suo capitulo instituit, ut qui in loca sanctorum aut in sinodochia de rebus suis donaverit
l.12 firma et stabile permaneat, modo vero in ea videlicet ratione Todaldo trado et concedo in ip-
l.13-so monasterio Sancti Martini et tibi Aczo abbas et successoribus tuis una petia de terra in terri-
l.14-torio Teatino infra pertinentia de Pereto qui vocatur Jannaci, qui est per mensura modiorum mille octin-
l.15-[genti], et habet finis capo ripa Angeli et ex uno late rigo que dicitur Fullettaria et pede flubi qui dicitur
l.16 [Osente], et alio latere habet capo finis rigo de O[...?...] et pede in suprascripto flubio Osente, es predicta pe-
l.17-[tia] de terra infra supracripte finis cum ecclesia que in onore sancte crucis dedicata est, cum vineis et arbori-
l.18-[bus] et cum pascuis et cum omnibus suis pertinentiis ; quantum infra suprascripta petia de terra pertinet
l.19 nulla michi fecit reservatione. Ipsa jamdicta res mea, sicut superius legitur, sic dono et tra-
l.20-do atque concedo in ipso suprascripto monasterio Beati Martini et tibi predicto abbati vel posterisque
l.21 successoribus tuis ad possidendum et vendendum, ut faciatis de ipsa suprascripta terra omnia que volue-
l.22-[ri]tis et vobis oportum fuerit sicut de alia rebus ipsius sancti vestri monasterii sine omne calupnia,
l.23 pro anima mea et pro anima conjugi mee Remengarde, ut nobis dominus noster Jhesus Christus ad suam sanctam gratiam revocare
l.24 digneris veniam, et indulgentia de peccatis nostri tribuere digneris. Si quis hujus concessionis minoratio-
l.25-ne aut invasione facere presumpserit vel disturbare quesierit, siat se in tremendi justi judici exa-
l.26-mine causa nobis cumdicturus, adque pro hac in ira summe et individue Trinitatis incurat,
l.27 et descendat super eum paternarum maledictione, et habeat parte cum Juda traditore, qui
l.28 ab apostolice agmine segregatum est et cum impiis et sacrilegis sequestratus, pars illius sit
l.29 in stagnum ignis et sulfuris. Et insuper repromitto et obligo me ego, suprascripto Todaldo, vel meis eredibus,
l.30 in ipso suprascripto monasterio et tibi Aczo abbas vel a posterisque successoribus tuis, quod si haec omnia que
l.31 suprascripta est non observaverimus vel non inpleverimus, aut si exinde aliquid retollere vel minu-
l.32-[n]uare aut mutare presumpserimus, aut contra hac cartula concessionis aliqua
l.33 causatione mittere quesierimus, per qualibet injenio vel occasione, ut conponamus ego suprascripto
l.34 Todaldo vel meis eredibus vel qualibet persona, auri libre nungenti, et cartula ista concessionis
l.35 [s]eu traditionis qualiter superius legitur taliter eternumque tempore senper firma et stabile perma-
l.36-neat. Quem vero anc cartula concessionis seu traditioni rogatus a suprascripto Todaldo, quali-
l.37-ter proletur, sic scripsi ego R. judic[is] et notarius, dies istius mensi et indictione suprascripta. Actum in Teatense. Feliciter.
l.38 [croix] Signum manu Todaldi qui anc cartulam concessionis fieri rogavit et signum crucis fecit.
l.39 [croix] Signum manu Mainardi teste rogatus a suprascripto et signum crucis fecit.
l.40 [croix] Signum manu Berardi teste rogatus a suprascripto et signum crucis fecit.
l.41 [croix] Signum manu Johannis teste rogatus a suprascripto et signum crucis fecit.
l.42 Post tradita et data et a testibus roborata ego R. judic[is] complevit et finivit.

Notes

1

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1894 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1894»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1894/. Date de mise à jour : 29/03/12.