Paris, BNF, lat. 5485 n° 4

<< < / > >>

Numéro1893

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date13/12/1027(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseCarcassonne

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche335   mm

Largeur en haut415   mm

Largeur en bas425   mm

AuteurPierre, évêque  de  GERONE

BénéficiaireAbbaye  de  MONTOLIEU

Regeste

Pierre de Carcassonne, évêque de Gérone, obéissant à ses parents le comte Roger et la comtesse Adélaïde, donne à l'abbaye de Montolieu l'alleu de Ventenac-Cabardès, situé dans le comté de Carcassonne, sous réserve d'usufruit.

Fac-similé

Texte

l.1 In Christi nomine. Firmissimis scripturarum edocemus institutionibus, ut quisquis de rebus propriis agere, vel facere, vel do-
l.2-nare aut vindere voluerit, liberam in omnibus obtineat potestatem ; illut inviolabili permanente, quod legis romane primum capitu-
l.3-lum aput librum tercium saluberrime intonat ita : Cum inter ȩmentem atque vendentem sive donantem fuerit definita ratio, hoc tantummo-
l.4-do requirendum est, si nihil fraudis, vel violentiȩ ȩgit ille, qui comparasset aut donasset vel vendidisset probatur ; et si voluerit revocare
l.5 qui vendidit vel donavit, nullatenus permittatur. Ob hoc igitur, in Dei nomine, ego PETRUS, EPISCOPUS, per prȩceptum domni Rodgerii, commiti, patris
l.6 mei, et mater mea, nomine Adalaiz, commitissa, fatio karta donationis ad domino Deo regem cȩli, et ad sancto JOHANNE Baptiste Kas-
l.7-tri Mallasti, qui est situs super fluvio Durando, et ad Stefanum abbatem, et ad cuncta congregatione ipsius loci, qui ibidem Deo serviunt,
l.8 et servire inantea servire desiderant, propter remedium anime mȩȩ et anime genitori meo vel genetrici mȩe, de ipsum alodem, que
l.9 vocant Ventenago, cum fines, et adjacentias ejus, et cum ipsa ecclesia que vocant Sancti Juliani, cum decimis et primiciis ejus, et cum omni superpo-
l.10-situm earum, et cum omni voci obpositionis mee, quantum ad ipsum alodem pertinet vel pertinere debet, tam loca rustica quam ad hurba-
l.11-na, tam eremum quam constructum, tam quisitum quam adinquirendum, vel inquirere potueritis in omnibus, sic trado, vel dono domino Deo et ad sancto
l.12 Johanne Baptista ; et est iste alodes suprascriptus in commitatu Karcasense. In tali vero ratione, dum ego PETRUS episcopus suprascriptus vivo, te-
l.13-neo et possideo ad husumfructum istum alodem prȩscriptum, vindere, nec alienare, nec in alia potestate transferre licentiam non
l.14 habeam ; et post hobitum quoque meum remaneat ad domino Deo et ad sancto Johanne Baptiste Kastri Mallasti, sine ulla reservatione vel sine
l.15 ullo contradicente ; et per unumquemque annum ad festivitatem sancti Johannis Baptiste qui est VIII kalendas julii, dono reffectionem obtimam, id est
l.16 centum panes obtimos, et modio uno de obtimo vino, et salmones quatuor, aut V solidos. Sane, quod fieri minime credo ȩssȩ
l.17 venturum, quod si ego donator aut aliquit ex nepotibus aut de parentibus sive de propinquis, vel commes, sive commitissa, aut vice-
l.18-commes, aut episcopus, sive abbas, vel prȩpositus, sive monachi, aut quislibet homo, amissa vel subrogata persona fuerit, qui contra hanc kar-
l.19-ta donationis iste, vel contra alodem istum suprascriptum venerit pro inrumpendum, in primis ira Dei incurrat, et a liminibus sanctȩ Dei ecclesiȩ ex-
l.20-traneus appareat ; et plaga qua Egiptus percussus est super eos veniat, et sicut Dathan et Abhyron absorbuit terra, ita illos sulfur et ignis
l.21 inextinguibilis absorbeat. Et sicut Anania et Saphyra propter cupiditatem pechunie passi sunt in corpore, ita et ipsi paci-
l.22-antur in corpore et in anima et ad extremum descendant viventes in infernum. Maledicti sint in civitate, et in agro maledictus fructus
l.23 eorum, et reliquie ipsorum ; fiant uxores eorum absque liberis et vidue, et viri earum interficiantur gladio, percuciat eos Deus amencia et cecitate, egestate et fe-
l.24-bre, frigore et ardore, rubigine et prurigine.
l.25 Facta karta donationis iste in mense decembrio, idus, anno XXXII regnante Rodberto rege.
l.26 Signum [croix] PETRUS EPISCOPUS [croix] qui ista carta donationis scribere fecit, et manibus firmavit et firmare rogavit.
l.27 Signum Donadeo. Signum Aicfredo. Signum Vitale.
l.28 STEPHANUS monachus rogatus scripsit sub die et anno quod supra.

Notes

1

Bibliographie

DEVIC (Cl.), VAISSETE (J.), Histoire générale de Languedoc, 15 vol., Toulouse, 1872-1892, t. 5, col. 385-387, n° 189.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1893 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1893»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1893/. Date de mise à jour : 29/03/12.