Paris, BNF, lat. 9221 n° 3bis

<< < / > >>

Numéro1889

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1025(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche310   mm

Hauteur à droite340   mm

Largeur en haut485   mm

Largeur en bas490   mm

AuteurRichard II le Bon, duc  de  NORMANDIE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PERE  de  CHARTRES

Regeste

Richard II, comte de Normandie, donne à l'abbaye Saint-Père de Chartres divers biens et droits.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE sanctae et individue Trinitatis, ego Richardus, Normannorum comes humillimus, dum catholicȩ religionis scripturam audiens per verba
l.2 ammonitionis exponi, hujus transitoriae perpetualisque scilicet sȩcularis et cȩlestis conditionem adquisiotionis mecum tacitus reputarem, quae harum prestantior
l.3 firmiorque consisteret, tunc per divinȩ illustrationem g[r]atiae istic fluctuationis motionem, illic vero stationis vocationem esse percepi. Deinde simili ratione, in propatulo
l.4 constitit non humane sed potius divine esse concessionis [me ta]ntȩ imperiositatis dominio sublimari, nec ob aliud nisi ad sanctae matris aecclesiȩ defensionem et constituendam
l.5 juris publici normalitatem. His ita per rationis indagationem cognitis, veritus sum, ne illud e[uvan]gelicum : omnis arbor que non facit fructum bonum excidatur
l.6 et in ignem mittatur mihi infructuoso deputaretur, si non per bonorum emolumentorum fructificationem cȩlestis adquisionis consecutor fieri meruissem, nec sanctȩ
l.7 ȩcclesiae congregationem probitatis exemplo ad meliora revocarem. Ac memor illius quod dicitur : Habentes donationes secundum gratiam quȩ data est vobis
l.8 posessionis mihi divinitus concessȩ Deo portionem dare decrevi, quia qui in Christo thesaurizat non ignorat cui congregabit ea. Quapropter cunctis Christi
l.9 fidelibus innotescat, qualiter ego supradictus Richardus, pro animȩ meȩ parentumque meorum remedio, tradidi Sancto Petro Carnotensis cȩnobii et mo-
l.10-nachis ibidem servientibus quandem hospital[i]tatis receptionem cum terra cȩterisque suppellectilibus in villa LERETI ; in comitatu Constantin dicto,
l.11 villam TETH cum ecclesia et molendinis, omnibusque appendiciis, ritu videlicet consuetudinario in pristinorum loco decretorum perpetualiter existendo ; et
l.12 in comitatu Lesvin piscatoriam in fluvio Tolca per sabbati vesperum et diem dominicum integrum ; in Sequana vero cum dierum noctiumque continuationem a summo
l.13 sabbati diluculo, usque ad eundem feriȩ sȩcundȩ terminum, tractus VIII mearum saginarum, duarum scilicet in portu Dancs, et quatuor in portu
l.14 Guellebo, duarum ad fossam Herluini, et ut in omnibus mercimoniis ubivis locorum meȩ potestatis agendis nichil telonei persolvant pro Christi amore
l.15 perpetualiter perdonavi. In villa quoque Cadon, supramemorati cȩnobii monachis quandam mansionem cum omnibus intrinsecus et extrinsecus appenditii
l.16 tradidi, eo rationis tenore ut ex illis ceterisque rebus pretitulatis absque omni contradictionis molestia liberam habeant potestatem retinendi. [colonne1] Signum Richardi comitis. Signum Gonnoridis comitisse. Signum Richardi filii ejusdem comitis. Signum Rotberti filii ejusdem similiter. Signum Guillelmi filii ejusdem. [colonne2] Signum Rotberti clerici. Signum Rotberti a[rchiepiscopi]. Signum Herberti episcopi. Signum Teoderici abbatis. Signum Hunfridi.

Notes

1

Bibliographie

FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 120-122, n° 32.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1889 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1889»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1889/. Date de mise à jour : 29/03/12.