Paris, BNF, lat. 9265 n° 10

<< < / > >>

Numéro1852

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date29/03/970(fiabilité :édition)

LieuRavenne(lat :Ravenne)

DiocèseTrèves

RégionRhénanie-Palatinat

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche420   mm

Largeur en haut510   mm

Largeur en bas520   mm

AuteurEmpereur Otton Ier

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MAXIMIN  de  TREVES

Regeste

Otton Ier, empereur, concède à l'abbé Thietfrid de Saint-Maximin de Trèves et à ses successeurs le libre choix de l'avoué et accorde aux gens de Saint-Maximin de Trèves différents privilèges.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUAE TRINITATIS, OTTO, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA IMPERATOR AUGUSTUSTUS. NOTUM ESSE VOLUMUS TAM PRESENTIBUS QUAM ET FUTURIS, QUALITER VENERABILIS ABBAS THIETFRIDUS DE
l.2 coenobio Sancti Maximini quod est in suburbio Trevericae civitatis constructum in honore sancti Johannis evangeliste, nostram imperialem Ravenne adiit excellentiam conquerens ob advocatorum incuriam se suamque familiam permulta pati incommoda.
l.3 Igitur quoniam idem locus sub mundiburdio et advocatia antecessorum nostrorum, imperatorum videlicet sive regum, semper constitutus erat, per interventum dilecte conjugis nostrae imperatricis Adheleidis filiique nostri serenissimi augusti aequivoci Ottonis necne Annonis
l.4 Vuormatienssis episcopi et Pertolfi comitis decrevimus nostrae auctoritatis precepto, ut idem abbas ejusque successores advocatias habeant quibus velint dandi quibusque velint tollendi potestatem. Concedimus quoque ipsius predicti confessoris
l.5 Christi familiae in predicta Trevirorum urbe aliisque imperii nostri civitatibus vel prefecturis habitanti, ut ea conditione qua et nostra imperialis familia habeat licentiam, quam et semper habebat, intrandi et exeundi, vendendi et emendi,
l.6 pascendi et adaquandi, predia regalibus familiis mutuo dandi et ab ipsis accipiendi mutuo et nec episcoporum aut ducum comitumve aut alicujus judiciariȩ potestatis placitum adtendant, nisi solius abbatis et advocatorum quos ipse elegerit et constituerit.
l.7 Addidimus etiam secundum privilegia antecessorum nostrorum ut, ubicumque naves monachorum Deo in predicto loco sub regula sancti Benedicti militantium vel homines eorum pervenerint, nullus ab eis theloneum exigere audeat. Et quoniam sanctorum
l.8 familiae regiis civitatibus vel palatiis adjunctae regalibus aliorumque potentum interdum opprimuntur operibus, eadem opera suprascripti confessoris Christi familiae pro animae nostrae remedio perpetualiter perdonavimus.
l.9 Et ut haec nostrae auctoritatis preceptum inconvulsum et stabile permaneat, cartam hanc conscribi et anuli nostri impressione signari jussimus.
l.10 SIGNUM DOMNI ET INVICTISSIMI IMPERATORIS AUGUSTI OTTONIS. [monogramme].
l.11 LIUDIGERUS CANCELLARIUS AD VICEM RUODBERTI ARCHICAPPALANI NOTAVI [sceau] [ruche].
l.12 Data IIII kalendas APRILIS, anno dominice incarnationis DCCCCLXX, indictione XIII, anno regni domni Ottonis XXXV, imperii autem VIIII, filiique ejus regni X, imperii autem IIII. Actum Ravenne. In Domino, feliciter. Amen [croix].

Notes

1

Bibliographie

SICKEL (Th.), Die Urkunden Konrad I, Heinrich I. und Otto I., Hanovre, 1879-1884 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 1), n° 391.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1852 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1852»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1852/. Date de mise à jour : 29/03/12.