Paris, BNF, lat. 8837 fol. 79v° n° 21

<< < / > >>

Numéro1807

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date29/05/899(fiabilité :édition)

LieuTours-sur-Marne(lat :apud Hturnum)

DiocèseCarcassonne

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche710   mm

Hauteur à droite718   mm

Largeur en bas560   mm

AuteurCharles III le Simple, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  LA GRASSE

Regeste

Charles III le Simple, roi des Francs, confirme les biens de l'abbaye de La Grasse situés dans les pagi de Carcassonne, Narbonne, Conflent et Razès, et accorde aux moines l'immunité et le droit d'élection de l'abbé.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, DIVINA PROPITIANTE CLEMENTIA REX. SI NECESSITATIBUS SERVORUM DEI OPEM FERENDO LIBENTER CONSULIMUS, REGIAE DIGNITATIS MOREM IMITAMUR
l.2 et ob id nobis Deum fore propitium non dubitamus. Quamobrem notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus et nostris, praesentibus scilicet atque futuris, quia Durandus, venerabilis abbas Sanctae Mariae Urbionensis, ad nostram accedens
l.3 serenitatem res quasdam datas sanctae Mariae, ut illi eas praecepto nostrae auctoritatis confirmaremus deprecatus est, quas etiam et genitor noster et omnes antecessores nostri confirmaverunt, sed quia, Deo annuente, postea augtae sunt
l.4 alio eguerunt praecepto, necnon etiam ut sub nostrae tuitionis mundeburde tam se quamque praescriptam abbatiam accipi postulavit. Cujus petitionibus aurem nostrae clementiae, ob Dei amorem et sanctae Virginis intemeratae genetricis
l.5 Dei dilectionem, placide praebentes, hoc inprevaricabile praeceptum fieri illique dari jussimus per quod praecipimus atque decernentes jubemus ut cellae sive aliae res quae jamfato monasterio a Deo timentibus collatae sunt,
l.6 id est : in pago Carcasensi, Flexus cum ecclesia Sancti Cucufati cum terminis et adjacentiis suis, et ecclesiam Sancti Genesii in ipso pago cum terminis et adjacentiis suis, sicut terminatum fuit ab Unoldo et ab Adalberto, et aliud villare
l.7 quod vocatur Favarios cum ecclesia Sancti Caprasii, cum terminis et adjacentiis suis, et sunt sita in valle Aquitanica ; in ipso etiam pago villam quae dicitur Bulliniacus cum ecclesiis Sancti Pauli et Sanctae Ananiae, cum terminis
l.8 et adjacentiis suis ; et Bagniles cum ecclesia Sancti Petri quae est sita prope civitatem Carcasonam, cum terminis et adjacentiis suis ; et in pago Narbonensi Capud Spinam cum ecclesia Sancti Petri, super fluvium Clamosam sita, cum terminis et adja-
l.9-centiis suis, sicut in ipso judicio resonat quod Agila abbas apprehendit ante Folconem, missum avi nostri Karoli ; et Palmam super litus maris cum ecclesia Sancti Johannis, cum terminis et adjacentiis suis, in ipso pago consistente ; necnon et ecclesiam
l.10 Sancti Petri et Pauli in territorio Narbonensi, in insula Lici, quam concambiavit Unifredus comes cum Fredoldo episcopo ; et cellam quoque quae dicitur Prata cum sibi pertinentibus ecclesiis in pago Conflentano, in suburbio Hilenensi, cum terminis
l.11 et adjacentiis suis ; et in pago Redensi cellam quae vocatur Paterno, in suburbio Petrapertusense sita, cum ecclesia Sancti Petri quam donavit Oliba, comes bonae memoriae, ad jamdicto monasterio Sanctae Mariae ; et villas quae sunt per diversas provintias
l.12 seu loca cum ecclesiis earum et decimis, sine districtione episcopi in potestate abbatis et fratrum consistant absque ulla anxietate, et in territorio Narbonensi salinas quae sunt in subteriori loco, necnon etiam et reliqua quae ablatae fuerunt,
l.13 tam villae quam terrae et vineae et prata, et domos ad jamdictas cellas pertinentes seu segregatim datae praedicto Durando abbati et suis monachis ibidem Domino famulantibus ad suarum necessitatum emendationem sint. Et ne aliquis
l.14 auferendi ex eis habeat potestatem, sub nostrae tuitionis mundeburdo et nostrae dominationis protectu esse jubemus praedictum abbatem et monachos eorum res, exclusa omni potestate judiciaria. Volumus quoque ut nullus judex publicus
l.15 in rebus eorum potestatem habeat fidejussores tollere aut aliquem distringere neque paratam aut mansionaticum accipere. Nolumus prȩterea ut ab istis vel ab eorum hominibus aliquid telonei, id est pontaticus, aut rotaticus,
l.16 cespitaticus, pulveraticus, pascuaticus aut salaticus aut aliquid redibitionis exigatur, secundum quod in praecepto avi et genitoris nostri continetur insertum, quatinus hac adjuti concessione pro nobis et regni nostri statu
l.17 liberius Dominum implorare condelectent. Et quandoquidem divina vocatione supradictus abbas, nomine Durandus, de hac luce migra[ver]it, quamdiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint qui ipsam congregationem
l.18 regere valeant, secundum regulam sancti Benedicti, per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant inter se eligendi abbates. Et ut haec nostrae largitionis auctoritas a fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris firmius
l.19 credatur diligentiusque con[s]ervetur, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione sigillari [jus]simus.
l.20 SIGNUM KAROLI [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS.
l.21 HERIVEUS NOTARIUS AD VICEM FOLCONIS ARCHIEPISCOPI, RECOGNOVIT ET SUBSCRIPSIT [ruche] [sceau].
l.22 DATUM IIII kalendas junii, indictione II, anno VII regnante Karolo serenissimo rege et in successione Odonis II. Actum apud Hturnum. In Dei nomine, feliciter. AMYN.

Bibliographie

LAUER PH, Recueil des actes de Charles III le Simple, roi de France (893-923) (Chartes et Diplômes relatifs à l'Histoire de France), I, Paris, 1940, p. 37-40, n° 20.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 6, pl. 11 et 11 bis (fac-similé).

MAGNOU-NORTIER (Elisabeth), MAGNOU (Anne-Marie), Recueil des chartes de l'abbaye de la Grasse, 2 vol., Paris, 1996-2000 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France, 24 et 26), t. 1, p. 67-69, n° 40.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1807 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1807»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1807/. Date de mise à jour : 29/03/12.