Paris, BNF, lat. 8841

<< < / > >>

Numéro1789

Fiabilité de l'actedouteux

Genrebulle

Date06/877(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChalon/Saône

RégionBourgogne

Supportpapyrus

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche560   mm

Hauteur à droite565   mm

Largeur en bas560   mm

AuteurPape Jean VIII

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PHILIBERT  de  TOURNUS

Texte

l.1 [chrisme] Johannes, episcopus, servus servorum Dei, spirituali filio nostro glorioso Karolo, imperatori augusto, ac Geiloni, inclito abbati, dilectisque
l.2 filiis in Trenorchio monasterio, sancte et intemerate semperque virginis Dei genitricis Mariae atque pretioso confessori
l.3 Christi Filiberto largito sub regula sancti Benedicti degentibus nunc et futuris temporibus. Postquam enim auxiliante Christo ecclesie
l.4 cepit origo, semper impiorum flatibus agitatur ; sed quia nostris temporibus alis imperialibus sustollitur, nos in quantum valemus apostolicis
l.5 auctoritatibus confirmare debemus. Proinde juxta petitionem filii nostri precellentissimi imperatoris Karoli, privilegium
l.6 hujusmodi auctoritatis nostre eidem monasterio vestris futurisque temporibus indulgemus, concedimus adque confirmamus
l.7 ut sicut ipse gloriosissimus filius noster per deprecationem Desiderii principis cellam que vocatur Godith in pago Vallavensi in loco
l.8 qui dicitur Vallis Angusta, loco predicto necne prescriptis sanctis cum villis ac facultatibus seu stipendiis concessit, et pre-
l.9-cepto sue auctoritatis roboravit, atque privilegio fratrum et filiorum nostrorum episcoporum illarum regionum confirmari fecit
l.10 ita sicut in eadem carta nobilitatis quam fecit Desiderius, et precepto filii nostri Karoli continetur, inconvulsa permaneant
l.11 ut nullus regum nemo antistitum vel abbatum, seu quilibet quacumque preditus dignitate, de his quae in hoc privilegio vel in pre-
l.12-ceptis ipsius filii nostri Karoli continentur quicquam [exinde minuere vel auferre presumat sed cuncta quae pre]-
l.13-fate ecclesiae Godithi oblata sunt vel offerre contigerit, inconvulsa et inlibata permaneant.
l.14 Constituimus alia auctoritate beati Petri, ut ecclesia in valle predicta constructa, et in honore salvatoris
l.15 ejusque genetricis dicata, inmunis habeatur ab omni dominatione terrena quia injustum decernimus, ut
l.16 gloriosa mundi regina quae cum filio juncta exaltate est super choros angelorum humanis subdatur potestatibus.
l.17 Anathematizamus igitur, ut nemo antistitum locum sibi vindicare audeat, seu qualibet occasione absolutionis
l.18 atque excommunicationis vel sacre ordinationis adire presumat nisi ab abbate loci vel a monachis ibi Deo servien-
l.19-tibus fuerit invitatus. Ceterum ab omni seculari persona, decernimus esse liberum et quietum, ut in preceptis filii
l.20 nostri Karoli continetur. Si quis autem temerario ausu magna parvaque persona contre hoc nostrum
l.21 decretum agere presumpserit, sciat se anathematis vinculo esse innodatum et a regno Dei alienum
l.22 et cum impiis eterno incendio condemnatum.
l.23 Scriptum per manum Anastasii notarii, regionarii, et scriniarii sancte Romane
l.24 ecclesiae in mense Junio indiccione quinta. Bene valete.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1789 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1789»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1789/. Date de mise à jour : 29/03/12.