Paris, BNF, lat. 8840

<< < / > >>

Numéro1786

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date15/10/876(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseChalon/Saône

RégionBourgogne

Supportpapyrus

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche3200   mm

Largeur en bas550   mm

AuteurPape Jean VIII

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PHILIBERT  de  TOURNUS

Regeste

Jean VIII, pape, confirme les biens et les droits de l'abbaye Saint-Philibert de Tournus, et lui accorde la liberté d'élection de l'abbé.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] JOHANNES, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI,
l.2 Geiloni, inclito abbati, dilectisque filiis
l.3 nostris in Tornutio monasterio, a spirituali fi-
l.4-lio nostro glorioso Karolo imperatori augusto,
l.5 sanctae et intemeratae semperque virgini
l.6 Dei genetricis Mariae, atque pretioso confessori
l.7 Christi Filiberto largito, sub regula sancti Benedicti re-
l.8-ligiosa conversatione degentibus, nunc et futuris
l.9 temporibus.
l.10 Quando ad ea quae catholicorum imperatorum corda pontificali-
l.11-bus sunt monitis provocanda, ita ardenti desiderio, divina preveni-
l.12-ente gratiam succenduntur, ut ab eis ultro poscantur, tanto alacri
l.13 et leto sunt animo concedenda, quanto et ea ipsa que cupiunt, si nol-
l.14-lent facere, peti debuerant. Proinde juxta scripta petitoria filii
l.15 nostri, precellentissimi imperatoris Karoli, hujusmodi privilegium presentis auc-
l.16-toritatis nostri decreto, eidem venerabili monasterio vestris futurisque temporibus indulgemus,
l.17 concedimus atque confirmamus, ut sicut ipse gloriosissimus filius noster, divino
l.18 ductus amore, de villis ac facultatibus, seu stipendiis specialiter monachorum
l.19 et ecclesia ornamentorum, vel luminariorum, ac matriculariorum seu ospi-
l.20-tum, atque pauperum usibus servata, vel emeliorata seu aucta ordinatione, prae-
l.21-cepto suae auctoritatis firmavit privilegium quod venerabilibus fratribus ac
l.22 filiis nostris episcopis illarum regionum fieri et confirmari fecit ; ita sicut in eodem
l.23 privilegio atque praeceptis, in primis filii nostri Karoli exinde factis contine-
l.24-tur, perpetuo inconvulsa permaneant. Quamvis enim fama fuerit hoc [tenuis]se
l.25 ad episcopatum Matisconense, nullaque ibi auctoritate qua teneri possit adjunc-
l.26-tum longo interveniente tempore fuerit, melius multoque satius apostolicae discretioni
l.27 nostrae visum fuit ut monasticis utilitatibus in predicto monasterio confirmetur,
l.28 quam laicalibus, sine aliqua adiquisitione sanctorum locorum, depopulationibus
l.29 indulgeatur. Constituimus alia auctoritate beati Petri ut nullus regum,
l.30 nemo antistitum vel abbatum, seu quilibet quacumque preditus dignitate,
l.31 de his quae in prefato privilegio seu in praeceptis ipsius filii nostri Karoli ex his quae
l.32 premisimus factis continentur, vel in futuro, ab eo vel a quibuslibet aliis de proprio
l.33 fuerint his specialibus usibus jure collata, sub cujuslibet causae occasione sive specie,
l.34 quicquam minuere vel offerre, sive suis usibus applicare, vel aliis quasitem piis causis pro
l.35 suae avaritiae excusatione presumat concedere ; sed cuncta que praefatis
l.36 usibus monachorum et ecclesiae ornamentorum, vel luminariorum, matricula-
l.37-riorum, ospitium et pauperum oblata sunt, vel offerri contigerit, perenni tempore inli-
l.38-bata et inconvulsa, ac sine aliqua inquietudine, eorum usibus pro quorum susten-
l.39-tatione gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura permaneant.
l.40 Haec igitur omnia, quae hujus praecepti decretiquae nostri pagina continet, tam
l.41 vobis quam cunctis qui in eo quo estis ordine locoque successerint, in perpetuum con-
l.42-servanda decernimus. Salva, in omnibus quae hujus decreti pagina continentur,
l.43 auctoritate et honore sanctae Romane ecclesiae, et sedis apostolicae privilegio. Pla-
l.44-cet etiam ut, per futura tempora, ipsi monachi ex seipsis habeant licentiam eligere abbate.
l.45 Si quis autem temerario ausu, magna parvaque persona, contra hoc nostrum aposto-
l.46-licum decretum agere presumpserit, sciat se anathematis vinculo esse innodatum,
l.47 et a regno Dei alienum, et cum omnibus impiis et aeterni incendii supplicio condenatum.
l.48 Qui autem verus custos et observator hujus confirmationis extiterit, benedictionem
l.49 et gratiam et caelestem misericordiam a Domino consequi mereatur. Scriptum per
l.50 manum Anastasii notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae ecclesiae, in mense
l.51 octobrio, indictione decima. [croix] BENE VALETE [croix] [monogramme].
l.52 [chrisme] Datum idus octubrias, per manus Christophori primiceri sanctae
l.53 summe sedis apostolici, imperante domino piissimo principe augusto Karolo, a Deo
l.54 coronato, magno imperatore anno primo et post consulatum ejus anno primo,
l.55 indictione decima. [chrisme].

Notes

4

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 3052.

CHIFFLET (P. F.), Histoire de l'abbaye royale de Tournus, Dijon, 1664, p. 219-221.

MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 126 (Hincmarus Rhemensis), Paris 1852, col. 686-687, n° 33.

OMONT (Henri), Bulles pontificales sur papyrus, IXe-XIe siècles (Sergius IV), in BEC, t. 65 (1904), p. 575-582, p. 578-579, n° 5.

POUPARDIN (René) , GIRY (Arthur), Monuments de l'histoire des abbayes de Saint-Philibert, Paris, 1906, p. 115, n° 15.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1786 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1786»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1786/. Date de mise à jour : 29/03/12.