Paris, BNF, lat. 8837 fol. 40v° n° 10
Numéro1784
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date28/06/870(fiabilité :édition)
LieuAttigny(lat :Attiniaco)
DiocèseCarcassonne
RégionLanguedoc-Roussillon
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche570 mm
Hauteur à droite580 mm
Largeur en haut570 mm
Largeur en bas585 mm
AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de LA GRASSE
Regeste
Texte
l.2 non dubitamus. Quamobrem notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus et nostris, praesentibus scilicet atque futuris, quia Suniefredus, venerabilis abba Sanctae Mariae, ad nostram accedens clementiam, res quasdam datas sanctae Mariae ut illi eas praecepto nostrae auctoritatis confirmaremus deprecatus est,
l.3 quas etiam avus et genitor noster et nos aliquantas confirmavimus, sed quia postea, Deo annuente, aute sunt, alio eguerunt praecepto, necnon etiam ut sub nostrae tuitionis mundeburdo tam se quamque praescriptam abbatiam accipi postulavit. Cujus petitionibus aurem clementiae nostrae ob Dei amorem
l.4 et sanctae Virginis intemerate genitricis Dei dilectionem placide prȩbentes, hoc inpraevaricabile praeceptum fieri illiquae dari jussimus, per quod praecipimus atque decernentes jubemus ut celle sive aliae res quae jamfato monasterio a Deo timentibus collate sunt, id est in pago Carcasensi, Flexus cum ecclesia
l.5 Sancti Cucufati, terminis et adjacentiis suis, et cellam Sancti Genesii in ipso pago cum terminis et adjacentiis suis, sicut terminatum fuit ab Unoldo et Adalberto, et est sita in valle Aquitanica ; et in pago Narbonensi, Capudspina cum ecclesia Sancti Petri super fluvium Clamose sitam cum terminis et adjacentiis suis, sicut in ipso juditio
l.6 resonat quod Agila abbas appraehendit ante Fulconem missum nostrum, et Palma super litus maris in ipso pago consistente, necnon et cellam Sancti Petri et Pauli in territoritorio Narbonensi in insula Litia, quam concambiavit Humfredus cum Fredoldo episcopo nobis mandante, et cella quoque quȩ dicitur Prata
l.7 cum sibi pertinentibus ecclesiis in pago Confluente, in suburbio Hilenensi, necnon et villa Ribalta quam eisdem abba cum Isemberto concambiavit ; in pago quoque Minarbensi, in villa Anforarias, domos et terre quos Agila et Elias tenuerunt et salinae quae sunt in subteriori loco, necnon etiam et reliqua
l.8 quae ibi collate fuerunt, tam terrae et vineae et prata et domos ad jamdictas cellas pertinentes seu segregatim datȩ praedicto Sunifrido abbati et suis monachis ibidem Domino famulantibus ad suarum necessitatum emendationem sint, et neque aliquis auferendi ex eis habeat potestatem, et sub nostro quoque
l.9 mundeburde et praetextu nostrae dominationis esse jubemus praedictos monachos et suorum res, et, exclusa omni potestate judiciaria, volumus ut nullus in rebus eorum potestatem habeat fidejussores tollere, aut aliquem distringere, neque paratam aut mansionaticum accipere. Nolumus praeterea
l.10 ut ab istis vel ab eorum hominibus aliquid telonei, id est pontaticus aut rotaticus, cespitaticus, pulveraticus, pascuaticus aut salaticus aut aliquid redibitionis exigatur, secundum quod in praecepto nostro et genitoris nostri continetur insertum, quatinus hac adjuti concessione pro nobis et regno nostro
l.11 liberius Deum implorare condelectent. Et ut haec nostrae largitionis auctoritas majorem in Dei nomine obtineat vigorem, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impraessione jussimus sigillari.
l.12 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.13 ADALGARIUS NOTARIUS AD VICEM GOSLINI RECOGNOVIT ET SUBSCRIPSIT [ruche_notes_tironiennes] [Angelwinus ambasciavit] [sceau].
l.14 Data IIII kalendas julii, indictione III, anno XXXI regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Attiniaco. In Dei nomine, feliciter. [Amen].
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 626, n° 231.
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 257-260, n° 340.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 5, pl. 3 (fac-similé).
MAGNOU-NORTIER (Elisabeth), MAGNOU (Anne-Marie), Recueil des chartes de l'abbaye de la Grasse, 2 vol., Paris, 1996-2000 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France, 24 et 26), t. 1, p. 46-48, n° 27.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1784 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1784»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1784/. Date de mise à jour : 29/03/12.