Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 80 n° 198a

<< < / > >>

Numéro1760

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1119(fiabilité :édition)

LieuGourdon(lat :publice apud castrum Gordonem)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche455   mm

Hauteur à droite470   mm

Largeur en bas335   mm

AuteurAimeric et Guillaume de  GOURDON

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Aimeric de Gourdon et Guillaume donnent à l'abbaye de Cluny le bois du Mont-Saint-Jean à Gourdon et une bouverie.

Texte

l.1 [croix] In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Notum sit omnibus veritatem amantibus, quod ego Willelmus et ego Aymericus
l.2 de castro Gordone dedimus domino Deo et beatis Petro et Paulo apostolis et sanctȩ Cluniacensi ȩcclesiȩ, in manus domni Pontii, ejusdem
l.3 sanctȩ Cluniacensis congregationis venerabilis abbatis, pro remedio animarum nostrarum patrum et matrum nostrarum omniumque pa-
l.4-rentum nostrorum, nemus prius Mons Malus, nunc autem Mons Sancti Johannis vocatum, cum fundo, fundum cum omni libertatis auctoritate et
l.5 utilitate, in perpetuum Cluniacensibus monachis possidendum, et in serventium Dei ad ȩcclesiam ibi construendum. Prȩterea dedimus
l.6 eidem domno abbati Pontio et monachis suis in eodem Sancti Johannis Monte Deo servientibus boveriam de Parinnaco. De cȩtero lauda-
l.7-vimus, concessimus et donavimus in proprietatem cum omni libertate, auctoritate et utilitate eidem loco prefato quicquid homines notri
l.8 de nostris fedvalibus ad eumdem locum dederint: ea scilicet conditione, ut ipse domnus Pontius abbas omnes illas terras quȩ ab illa
l.9 die in nostra potestate ei collatȩ fuerint, respondere eidem prefato Montis Sancti Johannis loco precipiat. Porro omnibus tam laicis
l.10 quam clericis ad eundem locum confugientibus et habitationem in eodem loco sibi preparantibus aut mansionem ibi habentibus
l.11 infra terminos crucum, ego Willelmus et ego Aymericus pacem, salvationem et securitatem in omnibus rebus et corporibus suis promi-
l.12-simus, fide ac sacramento confirmavimus, tam nos quam milites nostri et clientes. Si qui autem pro aliquo timore, offen-
l.13-sione vel forifacto, de alio loco ad istum locum pro salvatione rerum et corporum suorum confugerint, illis fide et sa-
l.14-cramento confirmavimus, quatinus ibi pacem et salvationem hac ratione habeant, ut ejusdem loci monachi super
l.15 illos clamantibus et justiciam requirentibus justitiam faciant. Si vero non potuerint, illos et res eorum a se expellant.
l.16 Illi autem recedentes et res eorum, per triduum, pacem ab omnibus hominibus habeant. Porro hanc nostram donationem
l.17 nobiscum confirmaverunt, viderunt et fecerunt Rotbertus de Alba Rupe, Raimundus et Gausbertus frater ejus de Galviac, Raimundus
l.18 et Arnaldus de Vernul, Raimundus et Petrus Vuillelmi, Maynardus de Bainac, Bernardus Hugonis de Roca, Willelmus de Felho-
l.19-nor, Gausbertus et Bernardus de Pestiliaco, Petrus de Lamutta, Rinaldus de Rufilac, Arnaldus de Tolvium, Aymericus Iterii, Rigaldus et
l.20 Arnaldus fratres sui, Giraldus de Castello Novo, Giraldus et filius suus, Giraldus de Valon, Raimundus Vuillelmi de Vigan, et plures alii
l.21 milites. Item, servientes: Giraldus Engolismensis, Eberardus Cocus et filius ejus Arnaldus, Giraldus Archimbaldi et Siginus frater ejus, item Rainaldus
l.22 Eberardi, Helyas pincerna et plures alii. Actum publice apud castrum Gordonem, anno dominicȩ incarnationis MC et no-
l.23-no decimo, anno autem ordinationis domni Pontii abbatis XI, presentibus monachis Cluniensibus: Gausberto Aurelianense
l.24 abbate, Deusdet Fisiacense abbate, Wichardo camerario, Iterio, Bernuino. Regnante Lodevico rege Francorum.
l.25 Porro donavimus eisdem monachis in eodem prefato Sancti Johannis Monte Deo servientibus in proprios usus
l.26 singulariter in omnibus silvis et nemoribus nostris, porcis eorum pascua, et tam ad ȩdificandum quam ad suos
l.27 speciales focos ligna quantum eis necesse fuerit. Testes hujus nostrȩ donationis sunt: Arnaldus de Ga-
l.28-lviac, Arnaldus de Rufilac, Adimarus de Galviac, et cȩteri omnes prescripti, qui sunt obsides confirmationis
l.29 hujus nostrȩ salvationis sunt et obsides ejusdem nostrȩ donationis.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 5, p. 290-292, n° 3937.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1760 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1760»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1760/. Date de mise à jour : 29/03/12.