Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 125

<< < / > >>

Numéro1740

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1104(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseClermont-Ferrand

RégionAuvergne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche110   mm

Largeur en bas505   mm

AuteurGuillaume II de Baffie, évêque  de  CLERMONT-FERRAND

BénéficiaireAbbaye  de  SAUXILLANGES

Regeste

Guillaume II de Baffie, évêque de Clermont, donne à l'abbaye de Sauxillanges, l'église Saint-Pardoux et la chapelle de La-Tour-d'Auvergne.

Fac-similé

Texte

l.1 Religio munda et inmaculata apud Deum et patrem hȩc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, pupilli vero filii sunt ȩcclesiȩ, qui in tribulatione sunt cum mala mundi propter patris hereditatem coguntur to-
l.2-lerare. Ȩcclesia nempe quasi vidua est, in quȩ licet cum sponso suo partim regnet in gloria cȩlestis patriȩ, partim tamen peregrinatur in exilio captivitatis suȩ. Istis etiam pupillis rex omnium regnorum
l.3 et eorum matri vidue sponsus et dominus, pro qualitate meritorum disponit ac preparat regnum sempiternum; ipso eodemque quibusdam sibi presentibus dicente: Vos estis qui permansistis mecum in temptationibus meis, et
l.4 ego disponam vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Hujus scilicet regni regina est ȩcclesia, et ejus regis amabilis sponsa, quȩ non cum pupillis, set
l.5 pocius cum liberis gaudebit de castissimi sponsi amplexu in ȩternitate et accipiet regnandi premia pro exilii labore. Hanc vidȩlicet viduam, ego Willelmus, Arvernorum episcopus, Dalmacii de Bafia
l.6 filius, non ignorans visitari et in sua necessitate consolari, religionem esse mundam et inmaculatam, die quadam utilitatis gratia meam peragrans parrochiam, Cȩlsinanias deveni, fratres visitavi, et ut pro
l.7 meis delictis Deo supplicarent obnixius obsecravi, et de multis eos exortans, quod id michi et omnibus fidelibus deberent evidentissimis rationibus demonstravi. Inter quȩ etiam prior loci Stephanus, qui
l.8 jamdudum pro ȩcclesia Sancti Pardulfi, quȩ eorum censualis erat, me interpellaverat, ut eam loco Celsiniensium et ejus habitatoribus concederem, et jure perpetuo habendam darem, omnium precibus ro-
l.9-gavit. Quibus auditis annui, et eorum precibus adquiescens, Deo et sanctis ejus apostolis PETRO ET PAULO, et presentibus fratribus et omnibus eorum successoribus predictam ȩcclesiam, cum capella sua de Turre concessi
l.10 et absque omnium succedentium calumpnia contradidi, tenensque sancti Benedicti regulam manu propria confirmavi, salvo tamen pontificali jure et episcopalis dignitatis regimine. Cujus
l.11 nempe concessionis ac donationis subtitulatos testes continet opus hujus denotationis. Signum Willelmi episcopi. Signum Stephani ejus consanguinei et Celsiniensium prioris. Signum Giberti archipresbiteri. Signum
l.12 Mauricii prioris Majenciaci. Signum Hugonis prioris Baorti.

Bibliographie

DONIOL (Henri), Cartulaire de l'abbaye de Sauxillanges, Clermont-Ferrand, 1864, p. 445-446.

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 5, p. 65-66, n° 3719.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1740 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1740»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1740/. Date de mise à jour : 29/03/12.