Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 79 n° 161

<< < / > >>

Numéro1729

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date16/03/1095(fiabilité :édition)

LieuPlaisance(lat :Placentie)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche685   mm

Hauteur à droite690   mm

Largeur en haut490   mm

Largeur en bas485   mm

AuteurPape Urbain II

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Urbain II, pape, confirme les possessions, les privilèges et l'immunité de l'abbaye de Cluny.

Fac-similé

Texte

l.1 URBANUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, REVERENTISSIMO FRATRI HUGONI, MONASTERII CLUNIACENSIS ABBATI, EJUSQUE SUCCESSORIBUS REGULARITER SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM.
l.2 Cum omnibus sanctȩ ecclesiȩ filiis ex sedis apostolice auctoritate ac benivolentia debitores existamus, venerabilibus tamen personis atque locis, maxime quȩ apostolicȩ sedi semper specialius ac devotius
l.3 adheserunt, quȩque ampliori religionis gloria eminent, propensiori nos convenit caritatis studio imminere. Tibi ergo, reverentissime ac dilectissime frater, tam ex antiqua sedis apostolicȩ
l.4 familiaritate, quam ex nobilissima tuȩ tuique cenobii religionis reverentia, singularis a nobis debetur prerogativa dilectionis. Quicquid igitur libertatis, quicquid inmunitatis, quicquid
l.5 auctoritatis tibi tuisque successoribus, tuoque cȩnobio, per antecessorum nostrorum privilegia concessum fuisse constat, nos quoque hujus nostri decreti pagina conferimus, tradimus, confirmamus. Ea propter
l.6 nos cappellȩ illi quam in honore et nomine sancti Oddonis tua strenuitas extra burgum, ad orientalem partem edificavit, eam omnino libertatem, eam inmunitatem presentis decreti auctoritate concedimus, quam apostolicȩ memoriȩ prede-
l.7-cessor noster GREGORIUS cappellis ceteris ejusdem burgi suo privilegio confirmavit. Ad hȩc adicimus ut monasterium Sancti Stremonii de Mauzaca, Sanctȩ Mariȩ de Verziaco, Sancti PETRI de Alta Petra, monasterium quod dicitur Sales, numquam
l.8 tuo tuorumque successorum ordinationi et regimini subtrahatur. Hoc ipsum de universis quȩ inferius scripta sunt monasteriis ecclesiisve statuimus, videlicet: in episcopatu Lugdunensi, ecclesia Sancti Justi, Sancti Desiderii, ecclesia de Frontenaico,
l.9 de Rorterio. In Matisconensi, ecclesia de Meleto, de Otgers, de Saviniaco, de Seniciaco, de Berziaco, ecclesia Sancti Ippoliti, Sancti Martini, Sanctȩ Mariȩ de Casellis. In Augustudunensi, ecclesia de Mourisalt, de Pulignio, de Blandiaco,
l.10 de Monte Sancti Johannis, de Luciaco, de Crupellis, de Milpont, ecclesia Sancti Mammetis, Sancti Christofori. In Lingonensi, ecclesia Sanctȩ Eulaliȩ, Sancti Johannis de Laona, de Trualt, de Arcu, de Vandovra, de Marmaissa, de Altars. In Basila,
l.11 ecclesia Sancti Albani. In Cabillonensi, ecclesia de Viniules. In Arvernensi, ecclesia Sancti Amandi, Sancti Sepulcri de Lavenna, Sanctȩ Mariȩ de Castello, de Cavariis, de Montania, de Nigro Stabulo, de Augerolis, de Arunna.
l.12 In Viennensi, ecclesiis de Artaz, Moraz, Mantula, Loteng, Monte Castaneto. In Gratianopolitano, ecclesiis de Alavart, de Avalun, de Teies, de Valbones, de Visilia. In Valentinensi, ecclesiis de Cabetul, de Castellis,
l.13 de Ales, de Urz. In Diensi, ecclesia Sancti Sebastiani, Sanctȩ Eufemiȩ, Sancti Petri, de Trefort, de Arun, de Aurel, de Calciun, de Castello Novo. In Tullensi, ecclesia de Domna Maria, de Frodonis villa. In Mettensi, ecclesia de Tihencurt.
l.14 In Lemovicensi, monasterium quod dicitur Boort. In Belvacensi, ecclesia Sancti Lupi, Sancti Christofori. In Meldensi, ecclesia Sancte Mariȩ de Nantolio. In Parisiacensi, ecclesia Sanctȩ MARIȨ de Longoponte, de Alnes. In Ambianensi, ecclesia Sancti Petri de
l.15 Lehun. In Morinensi, ecclesia Sancti Michaelis. In Suessionensi, ecclesia Sancti PETRI de Cusiaco. In Longobardia, monasterio Sancti Valeriani de Castello Rothobio, Sancti Maioli de Papia, Sancti Michaelis de Mucharione, Sancti Maioli de
l.16 Casteniola, Sanctȩ Mariȩ de Feraria, cum omnibus quȩ in Lomello et Lomellina Gonterannus dedit, ecclesia Sanctȩ Mariȩ [de Lacu]. In Vercellensi episcopatu, monasterio Sancti Petri de Castellitto, Sancti Johannis de Baina, Sanctorum Johannis et Pauli de San-
l.17-daliano, Sancti Martini de Salamone, Sanctȩ Mariȩ Ferminiana, ecclesia de Parione, de Cavallio, Sancti PETRI [de Sade]. In Pergamensi, monasterio Sancti Jacobi de Ponticla, cum his obedientiis, Preziate, Mediolaco, Portisiana,
l.18 Mauringo, Glariola, Verziliano, Maglo, Sala, Vultulina, Sancti Pauli cum his obedientiis, Sanctae Mariae de Sarnecho, Sancti Petri de Umbriano, Sanctȩ Trinitatis de Cremma, Sancti PETRI de Madegniano, Sancti Michaelis de Sencino,
l.19 Sancti Martini de Rudiliano, Sanctȩ Juliȩ de Cazacho, Sancti Thomȩ de Quintiano, Sancti Salvatoris de Valle Camonica, Sancti Andreȩ de Brigniano, Sanctȩ Mariȩ de Canturi, Sancti Egidii de Vergesima. Monasterio Sancti PETRI de Ro-
l.20-dingo, Sancti Petri de Provallo cum his cellis, Trigulis, Alfianello, Sancti Gabrielis de Cremona cum cellis suis quȩ sitȩ sunt in castro Fontanellȩ, Trigulo, Grumello, Scandolario, Brixiana juxta Virolam. In Pla-
l.21-centia, monasterio Sancti Gregorii, cum his cellis, ecclesia Sancti Leonis de Miradolo, Sancti Laurentii de Cuminiano. In Laudensi, monasterio Sancti Marci, cum his cellis, Sanctorum Firmi et Rustici de Fratta, Sanctȩ Crucis de Vico-
l.22-dardo, Sanctȩ Mariȩ de Calvenciano, monasterio Sancti Johannis de Vertumade cum suis ecclesiis, Sanctorum martyrum Cassiani et Ipoliti de Ulzade, Sanctȩ MARIȩ de Laveno, et Sancti Heliȩ de Monte Veglimo cum universis appen-
l.23-ditiis et pertinentiis suis. Hec omnia, vel quȩ in futurum, Domino adjuvante, juste poteritis adipisci, tibi tuisque successoribus ita perpetuo regenda, disponenda ac possidenda firmamus, ut nemini umquam liceat eorum aliquid a cenobii Cluni-
l.24-acensis unitate subtrahere. Porro sicut a beatȩ memoriȩ papa GREGORIO in Romana synodo, et a nobis nuper in Placentina statutum est, presentis privilegii auctoritate decernimus, ut nulli archiepiscopo, nulli episcopo, nulli apostolicȩ sedis
l.25 legato facultas, sine certo Romani pontificis precepto, adversum vos aut vestrum cȩnobium excommunicationis aut interdictionis proferre sententiam, neque vestra, vobis invitis, judicia ventilare. Dalmaticȩ, compagorum, cyro-
l.26-tegarum et mitrȩ usum in festivitatibus octo precipius, sicut tibi concessus est, ita tuis quoque successoribus, pro tuȩ religionis ampliori dilectione, concedimus. Si qua vero ecclesiastica saecularisve persona hujus privilegii paginam
l.27 sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a
l.28 sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtȩ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi. AMEN.
l.29 [rota] [benevalete].
l.30 Datum Placentie per manum Johannis, sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis, XVII kalendas aprilis, indictione IIIa, anno dominicȩ incarnationis MoXCVo, pontificatus autem domni URBANI secundi papȩ anno octavo.
l.31 [sceau].

Notes

1

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 5551.

MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 151 (Urbanus II), Paris 1858, col. 410-412, n° 137.

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 5, p. 41, n° 3687.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1729 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1729»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1729/. Date de mise à jour : 29/03/12.