Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 153

<< < / > >>

Numéro1727

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1095(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche485   mm

Largeur en bas315   mm

AuteurHugues  de  COUDUN

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Hugues de Coudun donne à l'abbaye de Cluny deux églises situées à Elincourt-Sainte-Marguerite et deux moulins. Foulques, évêque de Beauvais, confirme cette donation.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI, AMEN.
l.2 Omnis qui semetipsum intelligit hominem duabus naturis, anima videlicet rationali et corpore, constare
l.3 cognoscit. Qua in re videtur esse parti utrique digneque suas providere. Et quia justum est de resurrectione cogitare, valde
l.4 necessarium est pro peccatis offerre: unde beatus Augustinus: Animas, inquit, defunctorum posse relevari pietate suorum
l.5 viventium. Quapropter ego HUGO de Cusduno, Dei gratia, de salute animȩ meae, immo et patris mei et matris meȩ multum
l.6 precavens in futurum, duas videlicet aecclesias sitas in villa quae vocatur Allincurtis, quarum una est fundata in honore
l.7 sanctȩ MARGARITȨ VIRGINIS et martyris superius in monte; altera in honore sanctȩ Dei genitricis et virginis Mariȩ
l.8 in valle sita, ad quam tota parrochia ejusdem villȩ pertinet, sanctȩ matri aecclesiae CLUNIACENSI atque beatis apostolis PETRO ET
l.9 PAULO, necnon donno Hugoni abbati ceterisque fratribus ejusdem aecclesiȩ condonavi. Et notum sit omnibus Christi fidelibus,
l.10 quod Thomas, filius Thomae, qui decimas hearundem aecclesiarum tempore illo de me tenebat, dedit et ego concessi. Hujus vero donationis
l.11 testes sunt: Teuzo, Hilbertus, Arnulfus, Raimulfus, Walterus; milites isti affuerunt et plures alii. Molendinum vero
l.12 subter villam de quo ego et Hyvo Noviomensis castellanus litigabamus, dedi, defunctoque Hyvone, filius ejus Hugo con-
l.13-donavit. Hujus donationis testes affuerunt: Aganus, qui etiam partem suam donavit, Huardus prepositus, Guitbertus
l.14 pedagogus, Rotbertus. Alterum vero molendinum parum superius illo donavi, et Huulardus, qui de me tenebat, aecclesiȩ beatȩ
l.15 MARGARITȨ virginis, et uxor ejus Odda condonaverunt. Hujus vero donationis testes sunt: Philippus, Arnulfus, Ayrardus,
l.16 Richardus, Alelmus, Petrus, Rodulfus, Gualterius, Oddardus. Si vero aliquis beneficia de me tenentium beatȩ MARGARITȨ VIRGINI suum
l.17 beneficium aliquando vellet donare, omnino id sibi facere liceret, absque ulla requisitione pecuniȩ, quam ego Hugo vel aliquis successorum meorum
l.18 exigeret. Prafatas ecclesias cum altaribus et omnia ad eas pertinentia, terras scilicet arabiles et silvas, prata et vineas, servos et ancillas dedi. Si quis vero, quod futurum esse non
l.19 credo, de heredibus meis contra hanc donationem aliquid calumpniaverit, ejus repeticio effectum non habeat, sed cum Symone mago, et
l.20 Juda Scarithothe, Datan quoque et Abiron, iram omnipotentis Dei incurrat. Qui vero bene administraverit, particeps hujus
l.21 helemosinȩ fiat. Ego Fulco, Dei gratia sanctȩ Belvacensis aecclesiȩ episcopus, volo ut notum sit omnibus Christi fidelibus, quod
l.22 hoc donum concessi, et confirmavi, et aecclesiȩ Cluniacensi ex nostra parte condonavi, et Lisiardus earundem aecclesiarum concessit
l.23 archidiaconus. Hujus vero donationis testes sunt: Rogerius, Hugo de Sancto Pantaleo, Arnulfus, Aleymus, Raimulfus, Lancelinus
l.24 frater meus, et Petrus. Ut igitur hec inconvulsa permanerent, coram istis testibus et monachis atque canonicis necnon presbiteris nostri episcopatus sicut
l.25 sunt prescripta confirmavi. [croix] Hoc signum nostra propria manu feci, et insuper sigillum nostrae auctoritatis [sceau]
l.26 quatinus firmius sit donum, apposui. Ex parte etiam Dei omnipotentis, beatorum quoque apostolorum
l.27 Petri et Pauli auctoritate et nostra, omnes qui contraire vel contradicere presumerent excommunicavi.
l.28 Escelina, uxor Hugonis, et fratres ejus prefatum donum laudaverunt et confirmaverunt.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 807-808, n° 3637.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1727 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1727»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1727/. Date de mise à jour : 29/03/12.