Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 136
Numéro1711
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrelettre
Date1080(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche110 mm
Largeur en bas165 mm
AuteurAlphonse VI, roi de LEON - CASTILLE
BénéficiaireHugues, abbé de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 et amicitiam veram. Perlectis, venerande pater, vestrȩ dilectionis et sanctimoniȩ apicibus, in quibus paternitatis vestrȩ
l.3 salutaria monita habundantissime recognovi, regi regum gratiarum actiones retuli, de cujus gratuita
l.4 benignitate tantum tanquam preclarum patrem atque patronum habere promerui, qui me filium suum, licet pecca-
l.5-torem, de suavissimo suȩ consolationis fonte per dulciflua sua scripta visitat, visitando castigat, et cas-
l.6-tigando in totius honestatis via reformat. Unde majestatis vestrȩ preclaram benignitatem deposco, ut
l.7 me filium vestrum contra vos vel sanctissimum locum vestrum secus quam debeam vel in minimo sentire non esitetis. Deum enim,
l.8 cui omnia nuda et aperta sunt, testor, non est homo in mundo quem adeo diligam; non est locus sub celo cui tam fami-
l.9-liaris adheream vel in quo tantam confidentiam habeam. Quod si cuncta ordinans Dei providentia hoc ordi-
l.10-naret, ut in aliquo tempore diu desideratum facie ad faciem vos viderem, quo jocundo corde vos susciperem,
l.11 qua leta mente vos cognoscerem, immo consiliis vestris omnibus modis adquiescerem ! De cetero vero sciatis
l.12 me ad presens in pacificandis Yspaniȩ urbibus valde adtentum esse, quȩ postquam, quod, Deo annuente in pro-
l.13-ximo futurum est, mihi adclinȩ fuerint, ecclesiȩ quam edificatis auxilium faciam et voluntati vestrȩ summo-
l.14-pere adquiescam. Nunc vero per domnum Siguinum, virum omni veneracione dignissimum, decem milia ta-
l.15-lentorum vobis transmitto. De Nazara vero, illud quod domnus archiepiscopus precipiet et auctoritas dom-
l.16-ni papȩ confirmabit stabilitum erit. Orate pro me, pater et sanctissimum gregem vestrum, ut
l.17 pro me oret, commone facite. Domno vere Siguino de his quȩ vobis de mea parte dicet, tamquam mihi si presens adessem, credite.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 697-698, n° 3562.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1711 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1711»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1711/. Date de mise à jour : 29/03/12.