Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 142

<< < / > >>

Numéro1701

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date04/1076(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche230   mm

Largeur en haut540   mm

Largeur en bas550   mm

AuteurHugues, seigneur  de  CASTELNAU

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Hugues, seigneur de Castelnau, donne à l'abbaye de Cluny le monastère de Beaulieu, plusieurs cours et églises.

Fac-similé

Texte

l.1 Ille qui primum contra Deum erectus, de cȩlo faciente superbia est projectus, sui non equanimiter solius ferens ruinam, sua effecit astutia, ut pro dolor primi cultores paradisi suȩ sentirent penȩ dejecti-
l.2-onem expulsi: qui quemadmodum totam sibi denegatam spem revertendi persensit, toto maliciȩ suȩ adnisu institit ne amplius reverterentur quos sua calliditate decepit. Verum quia non ȩquali debuerunt pȩna
l.3 constringi, ille qui sponte et illi qui ceciderunt seducti, ad illorum venit creator incarnatus redemptionem, ad illius vero perpȩtuam damnationem. Hȩc autem quia ita est facta redemptio, ut redemptorum etiam
l.4 succurrere debeat bona operatio, ipse jugiter invigilat, ne per virtutum gradus illuc fiat ascensio, unde per mala viciorum fuit descensio. Veruntamen Deus quos prescivit et predestinavit, illos et vocavit, nequaquam
l.5 eos maliciosa illius voluntas ab ejus regno retrahere currentes quibit. Evenire autem plerumque occulto Dei solet judicio, in temptatione labi nonnullos quos postmodum tanto robustius Dei resurgentes adjutorio stare
l.6 contingit, quanto nequius maligni persuasio eos cadere fecit. Quocirca quia solam sibi erectionem ad Deo satisfaciendum pro lapsu non sufficere credunt, multimoda pȩnitentiȩ ac satisfactionis remedia exqui-
l.7-runt. Quorum qui in seculari sunt potentiores dignitate monasteria ȩdificant, et inibi personas Deo servientes die ac nocte deputant, qui non solum suorum existant interventores criminum, sed etiam omni-
l.8-um populorum. Bonas horum intentiones dum bonorum omnium inimicus usquequo ad effectum perveniat abrumpere nequaquam se posse doleat, plerumque dum prȩmia nequeat, ipsa opera inmutat. Nam sepe
l.9 servientium frigescente in monasteriis caritate, intrante neglegentia servitii Dei atque torpore, Deus domum quam primitus sibi elegit discedendo deserit, ita tamen ut quemadmodum dicitur propter David quȩ-
l.10-cumque adhuc radix relinquatur, de qua Christus tametsi ad tempus relictam domum visitare dignetur. Sed semel arte maligni seclusum Deum, cui non est pars cum iniquitate, malignus quibus prevalet dolis vel quibuscumque
l.11 potest versutiis, ne Christo venienti detur aditus intrandi, obsistit. Quemadmodum in monasterio Bellilocensi contigisse manifestum est, quod quidam viri magnates, pro peccatorum suorum remissione, cum magna rerum opulentia
l.12 dudum ordini monasticȩ religionis constituerunt, quo dilabente, res etiam vehementer sunt diminutȩ. Hoc videns et condolens, ego Hugo de Castello Novo, in cujus manum successione parentum venit, quatinus cum Dei servi-
l.13-tio res etiam promoveantur temporales, cupio atque desidero illud delegare sancto Petro et domno Hugoni, abbati Cluniacensi, ad ordinandum inibi Dei servitium, et ordinem secundum regulam sancti BENEDICTI tenendum; atque hoc
l.14 facio cum consilio et laudamento Widonis episcopi Lemovicensis atque Archimbaldi et Eblonis atque Bosonis vicecomitum, necnon Girberti ac Bernardi fratrum Carbonicensium. Subjungo etiam donum: curtem et ȩcclesiam de Chamairaco
l.15 et ȩcclesiam de Favars, cum ipsa curte, et item aliam curtem de Monte Catfredi, et totum honorem de Essendoneis, quem beatus PETRUS habet, et Ensailent, et curtem de Adezans et de Beza, atque totum honorem Favarcensem,
l.16 curtem de Monte et totum honorem quem beatus PETRUS habet in Santria et in Rofiacense, et ȩcclesiam de Condato cum ipsa curte, necnon ȩcclesiam de Stranquillo cum ipsa curte. Hȩc omnia supranominata dimitto
l.17 Deo et sancto PETRO atque absolvo, ac domno Hugoni abbati Cluniacensi atque ejus successoribus. De toto autem alio honore quem beatus Petrus Bellilocensis habet, absolvo censum et reditiones, excepta illa quam
l.18 Bernardus episcopus, avunculus meus tenebat in suo dominio, de vino atque cibariis, et receptis illis quȩ ipse tenebat in suo dominio. Signum ipsius Hugonis. Signum Widonis episcopi Lemovicensis. Signum Archimbaldi
l.19 et Eblonis atque Bosonis vicecomitum. Signum Girberti et Bernardi fratrum Carbonicensium. Signum Rigaldi et Hugonis de Curmontanis. Signum Frodini abbatis. Signum Willelmi abbatis Fiacensis. Donum istud lauda-
l.20-verunt et auctoritate firmaverunt omnes terrȩ nobiliores atque inferiores, et si quid melius posset augeri.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 602-604, n° 3491.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1701 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1701»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1701/. Date de mise à jour : 29/03/12.