Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 127

<< < / > >>

Numéro1699

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date31/08/1075(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche315   mm

Hauteur à droite320   mm

Largeur en haut295   mm

Largeur en bas290   mm

AuteurEnno Beremundus

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Enno Beremundus donne à l'abbaye de Cluny Saint-Sauveur de Bilarfrida.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Sub Christi nomine et individuȩ Trinitatis, Patris ac Filii ac Spiritus Sancti, qui cuncta ex nichilo excreavit visibilia
l.2 et invisibilia, cujus regnum et ymperium jugiter permanet in secula seculorum amen. Magnus titulus est donationis in quo nemo
l.3 potens est actum largitatis inrumpere, et dignum et pulcrum est ut donatio inter homines fiat, quia per donum
l.4 tradidit nobis Dominus universa que habemus insuper faciem terrȩ; et nos de hoc quod nobis Dominus tribuit, facimus.
l.5 Ego enim, Enego Bermundo conversus non usquequaque fiduciam sanctorum ulla desperatione deitio, sed etiam reatus
l.6 meorum criminum expavesco et ut per sanctos Dei invenire merear remissionem omnium peccatorum meorum, per mag-
l.7-nam clementiam suam, extitit in devotionem meam, ut hereditatem omnem meam, scilicet Sanctum Salvatorem de Bilar-
l.8-frida, quod est constitutum inter Duos Montes: unus dicitur Cirius, et alter Lapidus, et juxta rivolum, quod dicitur
l.9 Emeneda, dono ac concedo monasterio sanctorum apostolorum Petri et Pauli loco Cluniacensi, in presentia domni
l.10 Hugonis abbatis, similiter et cunctȩ congregationis, cum omni integritate sua, cum omnibus villis et ecclesiis suis, et cum egres-
l.11-sibus et ingressibus suis, et cum omnibus hereditatibus suis, prata, vineas, molendinos, terras incultas et cultas, et queque omnia ad
l.12 ipsum locum pertinentia; dono et concedo hoc monasterium Sancti Salvatoris, pro remissione omnium peccatorum meorum et pro anima patris
l.13 mei Vermudo et anima matris meae Gerbira loco basilicȩ Cluniacensis, Hugoni abbati et cunctis fratribus suis ad serviendum
l.14 ipso monasterio Cluniacensi, ut sit semper sub jugo sanctorum apostolorum Petri et Pauli in loco Cluniacensi, et abbati qui ibi preerit,
l.15 et cui commendaverit, ad defendendum et corrigendum et regulam sancti Benedicti ad inponendum. Istam seriem testamenti
l.16 facio et confirmo monasterio Cluniacensi, ut nullus homo presumat aliquid auferre de ipso monasterio; si quis,
l.17 quod minime credi potest, hoc bonum mei testamentum infringere voluerit, careat a suis fronte lucernis, et cum Juda traditore infer-
l.18-ni lugeat penis. Facta carta testamenti pridie kalendas septembris, era M centesima tercia decima, regnante
l.19 rege Ildefonso in Legione et in Castella. Signum roboravimus: Veilla comes testis confirmavit. Santio comes testis confirmavit. Froila comes testis confirmavit.
l.20 Didago episcopus in Sancto Jacobo confirmavit. Westrerius episcopus in Luca confirmavit. Gundissalbus episcopus in Menduniensi confirmavit.
l.21 [croix].

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 590-591, n° 3481.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1699 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1699»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1699/. Date de mise à jour : 29/03/12.