Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 123b

<< < / > >>

Numéro1694

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date05/11/1073(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche110   mm

Hauteur à droite120   mm

Largeur en bas380   mm

AuteurAbbaye  de  LEZAT

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Les moines de Lézat, le comte Roger et alii confient le monastère de Lézat à l'abbaye de Cluny.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod Lesatense monasterium quondam ab Atone Benedicti constructum atque sancto apostolorum principi PETRO
l.2 ab eodem Atone Benedicti contraditum, cum succedentibus adversitatibus pene jam ad ultimam secularitatis quȩ bonorum locorum destructionis indicium maxime esse solet,
l.3 profunditatem devenisset, nos ejusdem loci monachi juncti nobilibus terrȩ viris, comiti videlicet Rogerio, necnon et Raimundo Willelmi, insuper et Berengario de Alta-
l.4-ripa et Bernardo de Marcafava, in quibus una nobiscum abbatis constabat electio, venerabilem virum Hugonem, Cluniacensem videlicet abbatem, adivimus et ut supramemo-
l.5-rato cenobio sua ordinatione et consilio, qualiter ad Dei iterum servitium restauraretur, subveniret rogavimus. Igitur ipse in primis nullo modo nostrȩ assentiens petitioni,
l.6 nequaquam se de causa ista intromissurum asseruit, nisi ei electionem seu ordinationem abbatis ita traderemus, quatenus per succedentia tempora ipse atque ejus in perpetuum successores,
l.7 quamdiu Cluniacensis locus in religione monastica vigeret, jamdictum monasterium Lasatense sine alicujus justa impeditionis querela ordinare debuissent. Hoc autem ideo se facere
l.8 dicebat, ne et ipse in vacuum laborare videretur, et semel recuperatus locus iterum ad pejora laberetur. Quapropter nos ejusdem loci monachi, necnon et clarissimi viri superius scripti,
l.9 comes scilicet Rogerius et ceteri ad quos abbatis electio seu monasterii ordinatio pertinere videtur, damus et concedimus eidem reverentissimo viro et sepe memorando domno Hugoni abbati
l.10 ejusque in perpetuum successoribus omnibus, quamdiu Cluniacensis locus religionem monasticam secutus fuerit, electionem seu ordinationem abbatis monasterii Lesatensis, ut ordinent et
l.11 provideant ipsum locum secundum regulam sancti Benedicti, ad laudem et honorem domini nostri Jhesu Christi, qui nunc et semper regnat et vivit et in omnibus seculis. Hanc autem donationem nostram, sicut optamus, ita et roga-
l.12-mus, ut isdem domnus abbas Cluniacensis auctoritate apostolica confirmare et roborare faciat, quatenus amodo et deinceps nullus hȩc temerario ausu audeat infringere. Quod si
l.13 quisquam presumpserit, iram omnipotentis Dei incurrat, et quod temptaverit non eveniat, insuper perpetuo anathemati, nisi resipuerit, subjaceat, atque suam in parte sinistra, cum reprobis, portionem accipiat.
l.14 Facta est autem hȩc carta die IIII post festivitatem omnium sanctorum, anno incarnationis dominicȩ MLXXIII, indictione XI, presidente domno Hugone abbate Cluniacense, et domno Hunaldo abbate Moisia-
l.15-cense, necne et Auxiense archiepiscopo Willelmo, sedem vero apostolicam domno papa Gregorio septimo tenente, regnante Philippo Francorum rege; insuper domino nostro Jhesu Christo, cui est honor et imperium per omnia secula seculorum. Amen.
l.16 Signum Rogerii comitis. Signum Raimundi. Signum Berengerii. Signum Bernardi.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 562-564, n° 3454.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1694 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1694»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1694/. Date de mise à jour : 29/03/12.