Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 109

<< < / > >>

Numéro1685

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1055(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche355   mm

Hauteur à droite360   mm

Largeur en bas370   mm

AuteurRichoara

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Richoara donne à l'abbaye de Cluny l'église de Vitriaco située dans le diocèse d'Autun.

Fac-similé

Texte

l.1 Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, interim cum licet dumque tempus acceptabile atque salutis instare
l.2 videntur, summopere providendum est, ut si qua agere bona valemus, omni dilatione postposita, operari non pigri-
l.3-temus, facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et in presenciarum corporum saluti consulere, et
l.4 in futuro animarum judices esse minime dubitamus. Quia enim post mortem nil boni facere possumus,
l.5 opere precium credimus antequam ad illud suptile et inconprehensibile ducamur examen occulto judici
l.6 satisfaciendo, neglegenter a nobis conmissa manu penitencie in istius brevitate vite, qualitercumque
l.7 possumus, tergere non desistamus. Igitur ego Richoara, scelerum meorum enormitatem considerans,
l.8 et quod est salubrius, illam domini nostri Jhesu Christi dulcissimam vocem delectans, qua ait: Date helemosinam
l.9 et ecce omnia munda sunt vobis; et: Thesaurizate vobis thesauros in cȩlo, ubi nec erugo nec tinea
l.10 demolitur; et : Redemptio viri diviciȩ ejus; dono domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Clu-
l.11-niacum, ubi domnus HUGO magis videtur prodesse quam preesse, quandam ecclesiam nomine Vitriacum:
l.12 et est posita in episcopatu Augustidunense, pro remedio animȩ patris mei Rocleni et ma-
l.13-tris mȩȩ Tedce, et sponsi mei domni Wichardi, et mȩȩ ipsius. Eo vero modo, ut, quandiu vixero, teneam
l.14 et rectores Cluniensium omni anno accipiant, in vestituram, terciam partem decimi in omnibus,
l.15 et terciam partem servicii de presbitero, quod mihi debet, hoc sunt quinque soldi. Post mortem itaque
l.16 meam, omnis ex integro ecclesia quantumcumque ibi habere visa sum ad supradictum locum perveniat, quesitum
l.17 et inquirendum, ut faciant rectores ejusdem loci quicquid exinde facere voluerint.
l.18 Si quis vero mortalium, quod absit, contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit,
l.19 iram Dei omnipotentis et sanctorum ejus apostolorum incurrat, et quod repetit vindicare nequeat.
l.20 Ut autem hec carta firma et stabilis permaneat, ego Richoara manu propria firmavi,
l.21 et testibus firmandam tradidi. Signum Poncii de Vicortio. Signum Jodceranni Rufi. Signum
l.22 Signum Wichardi. Signum Umberti. Signum Wichardi. Signum Dalmatii. Signum Gaumarii.
l.23 Signum Petri.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 446-447, n° 3350.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1685 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1685»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1685/. Date de mise à jour : 29/03/12.