Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 98

<< < / > >>

Numéro1669

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date04/06/1039(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche170   mm

Hauteur à droite165   mm

Largeur en haut510   mm

Largeur en bas505   mm

AuteurSigisbodus et Woudtona son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Sigisbodus et Woudtona, son épouse, donnent à l'abbaye de Cluny l'église Sainte-Marie et un manse situés dans la villa Silingiacus, dans le pagus de Genève.

Fac-similé

Texte

l.1 Legalibus atque antiquissimis instituimur documentis, ut si quis per succedentia tempora aliquid ȩternaliter vult confirmari, teli testamento se debet muniri ne ullarum incursione personarum in posterum aliquid valeat
l.2 impugnari. Quamobrem, auxiliante in perpetuum domino nostro Jhesu Christo, ego Sigibodus scire volo omnibus ȩcclesiȩ filiis tam presentibus quam futuris qualiter ego cum conjuge mea nomine Woudtona
l.3 adhuc illa vivente, donationem fecimus sancto Petro loco Cluniacensi, ȩcclesiam quȩ est constructa in honore beatissimȩ Dei genitricis Mariȩ, et est sita in pago Genevense, in loco qui dicitur Silingiacus
l.4 cum omnibus dotis et decimationibus ad ipsam ȩcclesiam pertinentibus. Dedimus etiam ibi mansum unum de terra in ipsa villa Silingiaco jacentem cum casale et vinea, et prato, et silva, et quicquid ad ipsum
l.5 mansum pertinet usque ad exquisitum. Hanc autem donationem fecimus per manum domni Odilonis supradici loci abbatis, viri famosissimȩ sanctitatis, qui tunc presens affuit. Hanc autem donationem nepotes nostri Letto
l.6 et Sigibodus in tantum confirmaverunt, ut etiam ipsi postea aliam donationem facerent, et monachis predicti abbatis traderent, et per funem signi ȩcclesiae eosdem monacos revestirent, insuper
l.7 et vuirpitionem illis facerent. Hanc autem donationem idcirco fecimus, ut remedium sit animabus nostris et nostra societas sit in benefactis supradicti loci Cluniacensis, et monachi quos ad habitandum
l.8 ibi delegaverint habeant semper memoriam nostri seu parentorum nostrorum et maxime illorum qui de benefactis suis hoc agere studuerierint, ut locus ille crescat et amplificetur et cultus Dei ab inibi
l.9 Deo famulantibus sine querela et murmurio adimpleri valeatur. Quod si postea aliquis malignus aliquo tempore istam cartam in aliquid perturbare voluerit, sciat se non solum in hoc seculo nihil
l.10 proficere, sed etiam in futuro a Deo et a sancto Petro dampnandum se esse; et ut haec carta firma et stabilis in aevum permaneat, stipulatione subnixa. Signum Sigibodi qui istam donationem cum sua
l.11 conjuge et cum suis nepotibus Leutone et Sigibodo fecit et firmare rogavit. Signum Bruchardi testis. Signum Constantini testis. Signum Odolardi testis.
l.12 Ego frater Girardus presbiter et monachus istam cartam rogatus scripsi, anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi millesimo XXXVIIII, indictione VII, regnante Heinrico rege filium Cunonis imperatoris
l.13 anno primo.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 128-129, n° 2927.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1669 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1669»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1669/. Date de mise à jour : 29/03/12.