Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 81

<< < / > >>

Numéro1661

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date23/10/1030(fiabilité :édition)

LieuCluny(lat :Cluniaco)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche300   mm

Hauteur à droite295   mm

Largeur en haut520   mm

Largeur en bas545   mm

AuteurFrodgarius et Eudes son frère

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Frodgarius et Eudes, son frère, donnent à l'abbaye de Cluny la moitié de l'église Saint-Martin située à Dommartin, dans le diocèse de Lyon, et deux serfs.

Fac-similé

Texte

l.1 Cunctis sub chatolicȩ norma fidei militantibus satis est notum, quod Domini pietas in tantum consulit saluti hominum, ut etiam ex his quas temporaliter ab eo percipiunt rebus aeterna valeant mercari,
l.2 si eis bene utantur. Inter cȩtera namque salutifera monita quȩ Verbum quod in principio erat apud Deum, et in temporis plenitudine caro pro humani redemptione generis est factum,
l.3 mentibus suaviter propinavit hominum, hoc quoque uniuscujusque saluti providit remedium, ut sua recte distribuendo pauperibus, thesaurum hinc indeficientem faciat in cȩlestibus:
l.4 Thesaurizate, inquit, vobis thesauros in cȩlo, ubi nec tinea demolitur, nec erugo, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Alio quoque in loco, ammonens:
l.5 Date, ait, helemosinam et ecce munda sunt vobis omnia. Quȩ nos duo fratres Frodegarius et Oddo, mente pertractantes, et secundum quod Dominus permiserit
l.6 adimplere cupientes, donamus interim Deo, omnium largitori bonorum, Petro etiam et Paulo principibus apostolorum, necnon et Cluniacensi coenobio, cui preest
l.7 venerabilis pater ODILO, unam nostram medietatem cujusdam ȩcclesiȩ in honore beati Martini Christi pontificis dicatȩ, in Lugdunensi episcopatu sitȩ, in villa
l.8 quȩ vocatur Domnus Martinus constructȩ, cum oblatis vel decimis omnibus omnino ad eam pertinentiis, cujus videlicet alteram medietatem per nostrȩ donum parentelȩ
l.9 possidere se gaudent prefati loci habitatores; donamus etiam similiter duos servos, quorum unus vocatur Tecfredus, alter vero Bernardus. Hanc itaque donationem facimus
l.10 pro remedio animarum nostrarum seu parentum nostrorum, et pro salute omnium Christianorum vivorum scilicet ac defunctorum, quatinus predictis apostolis apud justum judicem tam pro nobis
l.11 quam pro ipsis omnibus in illo ultimi examinis die intercedentibus, dampnationis sententiam evadere possimus, et illam suavissimam Domini vocem
l.12 qua fideles refovebit dispensatores audire mereamur: Euge, inquiens, serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa
l.13 te constituam, intra in gaudium Domini tui. Faciant igitur ab hodierna die, absque ullius contradictione hominis, Cluniacenses monachi quicquid inde
l.14 facere voluerint, excepto quod aut in beneficium, vel in custodiam, seu in salvamentum nulli umquam homini tradant. Si quis autem, quod minime fore
l.15 credimus, huic nostrȩ donationi calumpniam inferre fuerit ausus, hic talis, nisi resipuerit, a regno Dei exul effectus, tartareis tradatur poenis
l.16 sine fine cruciandus, et ut firmissimum obtineat vigorem in perpetuum, manibus ex more propriis subter firmavimus, tradidimusque roborandam testibus.
l.17 Signum Frodegarii et Oddonis qui hoc testamentum fecerunt et rogaverunt firmari.
l.18 Signum Lanberti. Signum Arlei. Signum Rainaldi. Signum Maingaudi. Signum Artaldi. Signum Adalardi. Signum Evȩ.
l.19 Actum Cluniaco, regnante Rodberto rege anno XXXIIII. Vuarnerius ad vicem cancellarii recognovit.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 24-26, n° 2820.

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 3, p. 85-88, n° 80 (fac-similé, p. 86-88).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1661 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1661»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1661/. Date de mise à jour : 29/03/12.