Chaumont, AD Haute-Marne, 28 H 4
Numéro166
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date23/01/1019(fiabilité :édition)
LieuLangres(lat :publicae Lingonis)
DiocèseLangres
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche529 mm
Largeur en bas450 mm
AuteurLambert, évêque de LANGRES
BénéficiaireAbbaye de NOTRE-DAME de SEXFONTAINES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Priscȩ auctoritatis institutione traditum retinemus ecclesiȩ domesticos ecclesiasticis participare debere beneficiis, nec solum illos qui divinis artius mancipantur sacramentis, verum etiam
l.3 eos qui, exterioribus intenti negotiis, coelestibus solummodo inservientes, sua procuratione tuentur; et, ut quietius Deo militent, ope competenti amminiculantur, sicut etenim dicente
l.4 apostolo: multi unum corpus sumus in Christo et singuli alter alterius membra, ita ecclesiae beneficia, ecclesiȩ filiis unitate fidei conexis et christianae culturae devotione invicem sibi pietatis
l.5 officio famulantibus, censemus distribuenda et inmutilata ejusdem ecclesiae portione non ambigimus esse impertienda. Unius namque mensae soliti sunt participare convivio, qui
l.6 in patris familias domo diverso deserviunt officio. Augetur quoque hujusmodi liberalitate plerumque facultas ecclesiae potius quam dematur, quia, dum gratanter beneficiali jure susci-
l.7-piunt non proprium, velut boni servi, festinant de proprio reddere cumulatum. Unde multiplicibus terrarum copiis ecclesiae fines dilatatos esse cernimus, et Dei largitate uberius delitiarum opu-
l.8-lentium circumquaque affluimus. Quapropter ego L[ambertus], Dei bonitate Lingonum constitutus [episcopus], notum fieri christiani nominis cupio domesticis, quod quidam meorum fidelium, Aimo nomine, conveniens
l.9 B. ecclesiae nostrae prepositum, interpellare cepit, quatinus apud me auxilii sui supplementum illi impenderet, et uxori suae cum duobus heredibus abbatiam Sanctae Mariae Saxonum Fontis, quam
l.10 ipse tenebat a me, impetrare studeret. Qui, more solito incunctanter me adiens, petitionem predicti fidelis mei sedulus intimavit. Addidit etiam portione praediorum suorum atque
l.11 servorum illum velle abbatiam datare et augere, si consensum suae postulationi vellem prebere. Cujus supplicationi favere dignum duxi, et adimplere, sicut petierat,
l.12 causa suae dilectionis, non distuli. Dedi igitur uxori predicti viri, nominatae Cunegundis, cum duobus suis filiis, quorum hȩc sunt nomina: Heynricus videlicet et Ottho, abba-
l.13-tiam Sanctae Mariae, scilicet Saxonum Fontis, hujusmodi jure, ut, quandiu ipsa vixerit, abbatiam in melius augmentando possideat, et clericos ibi Deo sanctaeque matri ejus famulantes custodiat,
l.14 et res ecclesiae nulla ratione dispertiat. Post cujus obitum, si prefati filii supervixerint, eodem dominationis jure in fidelitate mea vel meorum successorum, Heynricus teneat, et , sicut
l.15 premisimus, curam stabilitatis ejus non neglegat; huic vero, si Ottho superstes fuerit, et ipse sicut precedens frater tenuit, firma stabilitate teneat, et, vita comite, possidere valeat. Quibus
l.16 predictis tribus, matre videlicet et filiis, decedentibus, meȩ dominationi, si supervixero, aut mei cujuscumque successoris, abbatia restituatur et a nemine calumpnia ecclesiae nostrae inferatur. Dotem
l.17 vero abbatiae predictus Aymo donavit in comitatu Barrensi, in villa quȩ Mainbodi Spania [dicitur], alodum indominicatum cum mancipiis ad eum pertinentibus, Stephano videlicet et fratre ejus,
l.18 cum ceteris omnibus. Si quis autem heredum eorum post mortem ipsorum calumpniam ecclesiae [nostrae] de hoc dotis beneficio inferre presumserit, legibus convictus auri libras X persolvat,
l.19 et ecclesiae datum inconvulsum persistat. Horum itaque notitiam apicum fieri, annuentibus clericis nostris atque laicis, precepi, ut eorum testimonio factum istud robur soliditatis accipiens,
l.20 illis perduret quod a nobis conceditur, et ecclesiae nostrae permaneat dotis praedium quod impenditur.
l.21 Actum publicae Lingonis, anno incarnati Verbi MoXVIIIIo, indictione IIa, X kalendas februarii anno regni R. XXVIIII, regnante domino nostro Jhesu Christo cum Patre et Sancto Spiritu. [colonne1] [monogramme] episcopus signavit. Beraldus, prepositus, subscripsit. Bruno, archiclavus, subscripsit. Beraldus, archidiaconus, subscripsit. Girardus, levita, subscripsit. [colonne2] Oddo, decanus, subscripsit. Ansculfus subscripsit. Constancius subscripsit. Mauritius subscripsit. Hugo subscripsit. [colonne3] Wido laicus subscripsit. Rothgerius subscripsit.
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 4, Instr, col. 142-143, n° 17.
CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, t. 2, p. 56-58, n° 266.
CHASSEL (J.-L.), L'essor du sceau, in Bibliothèque de l’Ecole des Chartes, 155 (1997), p. 221-234. , p. 222.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°166 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°166»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte166/. Date de mise à jour : 29/03/12.