Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 92

<< < / > >>

Numéro1655

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date23/10/1026(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche220   mm

Hauteur à droite210   mm

Largeur en haut230   mm

Largeur en bas235   mm

AuteurPrêtre Gontier

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Gontier, archiprêtre, donne à l'abbaye de Cluny un manse situé à Bainas, un courtil situé à Buferias et ce qu'il possède dans la villa Dumbinas

Fac-similé

Texte

l.1 Sanctitum et constitutum a viris ea quȩ divina sunt repletis novimus, ut nostrum unusquisque
l.2 qui omnia sua juxta preceptum evangelicum non valet postponere, partem tamen aliquam Deo militantibus
l.3 non neglegat tribuere. Quod ego Gunterius archipresbiter perpendens non solum pro mea sed etiam pro fratris mei salute
l.4 nostrorumque omnium peccaminum abolicione, dono domino Deo geminisque aecclesiae columnis, meis scilicet
l.5 dominis Petro et Paulo, et ad locum cui domnus preest abba Odilo, Cluniacum nominatum, aliquid
l.6 ex hereditate quȩ mihi obvenit jure meorum parentum, ut precibus ibi Christo famulantium mereamur
l.7 consociari choris beatorum spirituum. Est autem apud Bainas unum mansum, qui terminatur
l.8 a mane via publica, itemque a die medio hereditate ipsa, a sero autem terra sancti Marcelli, et a cercio
l.9 terra Jotseranni. Hunc cum omnibus sibi pertinentibus, campis scilicet, pratis, silvis, terris, cedo loco
l.10 denominato cum curtile uno in Buferias posito, ex tribus partibus via publica habentem termino,
l.11 de quarta vero parte terram Sigaldi terminum faciente. Hec omnia supradicta loco denominato
l.12 trado, ita tamen ut teneam et possideam, quamdiu vixero. In hujus vero donationis vestituram
l.13 cuncta eidem loco dimitto ex hoc die et deinceps quȩ possideo in Dumbinas villam,
l.14 scilicet pratos, silvas, et campos. Si quis autem hanc donationem violare presumpserit, cum iram
l.15 Dei omnipotentis omnibus maledictionibus subjacere se noverit, nisi ad dignam emendationem
l.16 venerit. Manu autem propria hanc cartam firmo, et ut stabilis permaneat, aliis firmandam
l.17 trado. Signum Gunterii archipresbiteri qui hanc donationem fecit.
l.18 Signum Rocilini. Signum Oldeverti. Signum Hucberti. Signum Bernardi. Signum Gislardi.
l.19 Signum Hugonis. Signum Bosonis. Facta est autem hec carta regnante Rodberto
l.20 anno XXXVIIII.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 3, p. 816-817, n° 2791.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1655 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1655»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1655/. Date de mise à jour : 29/03/12.