Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 89
Numéro1653
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date22/05/1023(fiabilité :édition)
Lieunon identifié(lat :in concilio apud "Sanctum Privatum, in territorio Sarrianis castri)
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche370 mm
Largeur en haut465 mm
Largeur en bas475 mm
AuteurLéger et Pons son frère
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 A mundi namque origine inimico instigante mors introivit in homine, a qua multis misericordiȩ suȩ generibus eripere nos dignatus est omnipotentissimus Dominus,
l.3 inserens etiam multorum genera virtutum in suorum pectora fidelium, prebens singulis qui ejus divinis optemperant monitis regnum supernȩ visionis,
l.4 sed et seva tormenta inique agentibus reddens in penis infernalibus. Nos igitur duo germani fratres Leodegarius et Poncius, ea quȩ impiis debentur pertimes-
l.5-centes supplicia, considerantesque gaudia quȩ adepturos credimus facientibus ea quȩ sunt salubria, abrenunciantes presenti seculo, adherere cupimus Deo,
l.6 monasticoque ordini colla submittimus, ut in aeternum gaudere possimus. Cedimus autem pro nostra redemptione, cunctorumque parentum nostrorum salute, aliquid ex
l.7 nostra hereditate domino Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum qui cognominatur Cluniacum, sub tuicione domni Odilonis abbatis constitutum.
l.8 Facimus autem hoc cum consilio cunctorum fratrum nostrorum, videlicet domni Feraldi et domni Petri episcoporum, atque domni Arnulfi et domni Geraldi dom-
l.9-nique Rodulfi atque domni Raimbaldi, ut gaudia perpetuȩ vitȩ mereantur adipisci. Est autem quoddam castrum, vocabulo Altonum, cujus partem dimidiam
l.10 olim a patre nostro sancto Petro scimus esse derelictam. Reliquam vero ejus dimidiam partem quȩ nobis jure paterno advenit sancto Petro cedimus, cum silvis et vineis, villis etiam
l.11 atque pratis, aquis aquarumque decursibus, omniaque quȩ ad medietatem ipsius castri culta et inculta pertinere videntur. Et ut haec donacio firma et stabilis per-
l.12-maneat, cuncta quȩ infrascripta continentur ceteris nostris fratribus deveniat. De quoddam castro Bar vocabulo, cum omnibus quȩ ad eum pertinent, quarta pars.
l.13 Item de alio qui vocatur Clarenciagias, quarta pars. De Guarno autem castro et de quadam villa similiter vocatam Guarnum, quarta pars. Item de
l.14 castro Pictavis, quarta pars. De villa Pupiana, quarta pars. De villa Fexiana, quarta pars. De Montilio, quarta pars. De Frontiniaco vero, ea quȩ nostre
l.15 parti exire videntur similiter dimittimus. De Lachias similiter. Sed et de quodam castro, Mirabellum nomine, quem nobis jure paterno scimus provenire,
l.16 quartam partem congregacio Cluniensis quamdiu nobis vita comes fuerit obtinebit; post nostrum vero exitum, in potestate erit fratrum nostrorum. Si quis vero,
l.17 quod minime credimus, hanc cartam cum consilio et voluntate cunctorum fratrum nostrorum factam violari presumpserit, cunctis maledictionibus quae
l.18 scriptȩ sunt in veteri novoque testamento subjacebit; eritque pars ejus cum impiis qui dixerunt domino Deo : Recede a nobis, et cum iniquis omnibus deputatis in tormen-
l.19-tis infernalibus pro suis injustis operibus, nisi dignos poenitentiae et congruȩ satisfactioni fecerit fructus. Facta est aut hȩc carta anno ab incarnatione
l.20 Domini millesimo XXIII, indictione VI, feria IIII, ante Domini Ascensa, in concilio quod fuit apud Sanctum Privatum, in territorio Sarrianis castri, ubi fuit diversorum
l.21 episcoporum ceterorumque nobilium utriusque sexus religiosa congregatio, regnante piissimo rege Rodulfo.
l.22 Nos igitur duo germani fratres Leodegarius et Poncius, manibus propriis hanc cartam firmantes, reliquis etiam nostris fratribus, propinquis etiam atque nobilibus viris
l.23 firmandam tradimus, suppliciter clementiam Domini implorantes, ut cum his sine fine gaudere possimus.
l.24 Signum Leodegarii et Poncii quorum rogatu et precibus hȩc carta conscripta est. Signum Feraldi episcopi. Signum Petri episcopi. Signum Arnulfi. Signum Geraldi. Signum Rodulfi
l.25 Signum Raimbaldi. Signum Tetbaldi. Signum Petri. Signum Arnulfi. Signum Poncii. Signum Oduini. Signum Sigeranni. Signum Vuitardi. Signum Rostagni.
Notes
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 3, p. 802-804, n° 2779.
ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 3, p. 115-118, n° 90 (fac-similé, p. 116-118).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1653 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1653»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1653/. Date de mise à jour : 29/03/12.