Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 87

<< < / > >>

Numéro1650

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date18/05/1022(fiabilité :édition)

LieuCluny(lat :Cluniaco public?)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche605   mm

Hauteur à droite625   mm

Largeur en haut265   mm

Largeur en bas270   mm

AuteurGertrude

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Gertrude donne à l'abbaye de Cluny des biens situés à Confrançon et un manse situé à Hautecour avec un serf, dans le pagus de Mâcon.

Fac-similé

Texte

l.1 Conditor et redemptor humani generis, dominus Jhesus Christus, salutem fidelium su-
l.2-orum invenire desiderans, per semed ipsum proloqui dignatus est, dicens:
l.3 Date elemosinam et omnia munda sunt vobis. Quocirca notum sit
l.4 omnibus fidelibus presentibus atque futuris, quod ego Gertrudis dono Deo et sanctis
l.5 ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum in quo praeesse videtur domnus
l.6 Odilo abbas, cum aliis quam plurimis fratribus inibi Deo militantibus, quasdam
l.7 res que mihi eveniunt jure hȩreditario; et sunt site in pago Matisconense,
l.8 in villa quȩ vocatur Curtis Francionum, omnia quȩcumque in eadem villa
l.9 habere videor, vel quanta ad ipsam hereditatem videntur pertinere,
l.10 videlicet campis, vineis, pratis, silvis, viridiariis, aquis aquarumque
l.11 decursibus, cultum et incultum, quesitum et adinquirendum, universa
l.12 ad jamdictum locum trado perpetualiter possidenda, simulque servos et ancillas
l.13 cum omni hereditate eorum et infantibus suis, omnesque franchisias quae
l.14 pertinere videntur ad supradictam hȩreditatem. De hac autem ipsa
l.15 hereditate duos mansos mihi retineo in quibus degunt hii duo homines: Martinus
l.16 cognomento S[ur]dus et Constantinus, cum omnibus usuariis suis. Dono aetiam
l.17 in alio loco, in villa quȩ dicitur Alta Curtis, unum mansum et unum servum ibide[m manen]tem, nomine
l.18 Ebrardum, cum uxore et liberis suis omnemque hereditatem ipsorum: omnia quoque quȩ ad supradictum mansum
l.19 videntur aspicere, scilicet campos, vineas, pratos, silvas, aquas aquarumque decursus, totum ad integrum
l.20 usque ad inquirendum. Hanc autem donationem facio pro redemptione animȩ patris mei Arlei et matris mȩȩ
l.21 Ingeltrudis, quȩ mihi hȩc jure materno dereliquid, seniorumque meorum Willelmi et Bernardi, simul etiam et
l.22 pro remedio animȩ mȩȩ et in locum sepulturȩ. In hac autem elemosina sit pars et societas omnibus
l.23 propinquis meis vivis et defunctis. Si quis vero hanc cartam a me libenter factam aliquis persona
l.24 scindere aut calumpniare presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum
l.25 omniumque sanctorum offensam incurret, sitque pars ejus cum Pilato et Herode et cum Juda, traditore Domini;
l.26 et cui litem intulit, auri quinquaginta libras persolvat. Et hec carta deinceps firma et
l.27 stabilis permaneat, stipulatione subnixa.
l.28 Signum Gertrudis qui firmare et fieri rogavit. Signum Vuigoni et Rodberti filiorum ejus.
l.29 Signum Gauzleni episcopi. Signum Wigoni vicecomitis. Signum Udulrici. Signum Rodlanni. Signum Arloeni.
l.30 Signum Ildini. Signum Arulfi. Signum Bernardi. Signum Vuicardi. Signum Gilini. Signum Vuicardi.
l.31 Signum Rannulfi canonici. Signum Willelmi de Oblado.
l.32 Actum Cluniaco publicȩ, per manus Giraldi levitȩ, regnante Rodberto rege Francorum,
l.33 anno XXXVIo, die veneris, luna XIIIa, XV kalendas junii.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 3, p. 781-783, n° 2760.

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 3, p. 106-109, n° 87 (fac-similé, p. 107-109).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1650 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1650»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1650/. Date de mise à jour : 29/03/12.