Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 53

<< < / > >>

Numéro1622

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date03/986(fiabilité :édition)

LieuCluny(lat :Cluniaco publice)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche595   mm

Hauteur à droite605   mm

Largeur en haut210   mm

Largeur en bas215   mm

AuteurGeoffroi Grisegonelle, Adélaïde son épouse, comte d'ANJOU - CHALON, et Hugues

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Le comte Geoffroi Grisegonelle, Adélaïde, son épouse, et Hugues, fils du comte Lambert, donnent à l'abbaye de Cluny des vignes situées à Fissey, Pradilis et Grandis Camera, dans le pagus de Chalon.

Texte

l.1 Mundi termino appropinquante, ruinis crebrescentibus, jam certe signa manifestantur.
l.2 Idcirco ego Gausfredus, comes, atque uxor mea Adeleidis, atque Hugo, filius Lanberti comitis,
l.3 donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus
l.4 Maiolus abba, pro remedio animarum nostrarum, quasdam res nostras quae nobis obvenerunt
l.5 ex parte Aganonis levitae; et sunt ipsae res sitae in pago Cabilonensi, in fine
l.6 Jemulacense, ubi a Fusciaco vocatur: hoc sunt vineae quas de Hebreis adquisivit
l.7 ipse Aganus; et est ipsa vinea quam Teudbaldus plantavit atque aedificavit
l.8 et alia vinea simul tenente, et terminant de uno latus terra sancti Petri, et de
l.9 alio latus Bonaefiliae et ad heredes Vulberti, et de superiori fronte terra
l.10 sancti Petri, et de subteriori via publica. Alia quoque vinea terminat de uno
l.11 latere terra Bonaefiliae, et de alio latere terra Aynonis et Jodzeldis,
l.12 de superiori vero fronte terra sancti Petri, et de subteriore terra Hebreorum. Alia vero
l.13 vinea quae in Pradilis vocat, terminat de uno latere terra sancti Petri, et de alio
l.14 latere terra Sismundi et fratris ejus, de superiori fronte Aynonis et Jodzeldis,
l.15 et de subteriori terra Ainonis et Jodzeldis ac sancti Petri. Donamus etiam et alias
l.16 duas vineas quas Ingelgarius, presbiter, Aynoni contulit, quȩ sunt in ipso loco sitȩ.
l.17 Iterum etiam donamus aliam vineam quae est in ipso loco sita Grandis Camera
l.18 raxiam unam, et terminat de uno latere terra sancti Petri, et de alio similiter
l.19 sancti Petri et Emmonis, de superiori etiam fronte ipsius Emmonis, et de
l.20 subteriori Sismundi et fratris ejus. Istas res denominatas atque suprascrip-
l.21-tas donamus, sicut jam diximus, ad prefatum locum, pro remedio animarum
l.22 nostrarum atque ipsius Aynonis, qui nobis has res contulit; et volumus insuper
l.23 ut heȩ res semper sint in alimonia fratrum Cluniensium, ut semper omnibus diebus
l.24 habeant rationem pro nobis preces effundere et pauperes pro nobis recreare.
l.25 Si quis vero, nos ipsi aut ulla intromissa persona contra hanc donationem venerit,
l.26 iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum apostolorum nisi emendaverit, cogente etiam potestate
l.27 auri libras V persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione
l.28 subnixa. Actum Cluniaco publice.
l.29 Signum Gausfredi [croix] comitis et uxoris ejus Adaleidis et Hugonis
l.30 filii ejus qui fieri et firmare rogaverunt.
l.31 Signum Heldradi. Signum Odulgarii. Signum Sulpitii. Signum Dimonis.
l.32 Signum Rodberti. Signum Vualterii. Signum Marchoardi. Signum Hugonis.
l.33 Data MENSE MARTIO, ANNO XXXIIII HLOTHARII REGIS.
l.34 Vuarnerius ad vicem cancellarii recognovit.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 528-529, n° 1474.

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 2, p. 101-104, n° 51 (fac-similé, p. 102-104).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1622 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1622»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1622/. Date de mise à jour : 29/03/12.