Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 40

<< < / > >>

Numéro1616

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date04/983(fiabilité :édition)

LieuCluny(lat :Cluniaco publice)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche175   mm

Largeur en bas275   mm

AuteurGui

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Gui donne en précaire à l'abbaye de Cluny tous ses biens situés à Sermoyer, dans le pagus de Lyon.

Texte

l.1 Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, Cluniensi monasterio, ego
l.2 Vuido, reminiscens futurum Dei juditium et metuens meorum molem peccaminum, dono ad jamdictum locum, de
l.3 rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi, in villa Salmoiaco, quicquid in ipsa villa habere vide-
l.4-or, totam ad integrum meam partem, cum campis, aquis, pascuis, vineis, pratis, silvis, viridiariis,
l.5 farinariis, et quantum ad meam partem de illa villa aspicit vel aspicere videtur,
l.6 [cu]m ser[vi]s et ancillis utriusque sexus at[qu]ae etatis,
l.7 ea tamen ratione ut, quamdiu ego vixero, teneam et possideam. In vestitura vero dono
l.8 Vuinamannum cum uxore et infantibus suis, cum ipso manso in quo residet, in servitium fratrum ab hodi-
l.9-erno servituros aevo aeterno. Et in eo aetiam tenore hanc donationem fatio, ut me in suam fratres
l.10 recipere dignentur societatem, et cum supprema dies mortis debitum solvere coegerit, corpus meum
l.11 sinu terrae reddentes, animam coetibus adsignent angelicis; et post meum discessum, ad jamdictum locum
l.12 perveniat. Hanc donationem autem primitus fatio pro anima mea et pro omni parentela mea, ut eorum offensis
l.13 Dominus propicietur. Si quis autem hanc donationem calumniare presumpserit, primitus iram omnipotentis ac
l.14 sanctorum omnium incurrat et maledictus cum Juda traditore Domini in inferno mergatur, cogente vero juditi-
l.15-aria potestate, auri libras XXXta persolvat, et inantea firma ac stabilis permaneat. Actum Cluniaco
l.16 publice. Signum Vuidonis, qui fieri et firmare rogavit. Signum Folradi. Signum Achardi.
l.17 Signum Ugoni. Signum Ramnaldi. Signum Gausmari.
l.18 Data mense aprilis, regnante Conrado anno XXVIIII.
l.19 Aldebaldus ad vicem cancellarii scripsit.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 281-282, n° 1199.

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 2, p. 48-50, n° 38 (fac-similé, p. 49-50).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1616 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1616»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1616/. Date de mise à jour : 29/03/12.