Chaumont, AD Haute-Marne, G 2 n° 9

<< < / > >>

Numéro161

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date30/08/967(fiabilité :édition)

LieuDijon(lat :Divionis castri)

DiocèseLangres

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche610   mm

Largeur en bas440   mm

AuteurLothaire, roi des FRANCS

BénéficiaireAchard, évêque  de  LANGRES

Regeste

Lothaire, roi des Francs, confirme à l'église de Langres la propriété des remparts, du marché et de la monnaie de la cité, et y ajoute les droits comtaux et le revenu du tonlieu perçu aux portes de Langres.

Texte

l.1 [[chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, LOTTHARIUS], DEI OPITULANTE CLEMENTIA REX. SI AVITUM REGIMEN ATQUE PATERNUM JUSTO MODERAMINE TRACTARE NITIMUR, TUNC POTISSIMUM CENSEMUS UT VENUSTIS-
l.2-[simorum pontificum peticionibus ratis pro statu scilicet suarum] ecclesiarum ac aucmentatione fautum iri, neutiquam parvi pendamus, quia nonnullos regum comperimus pro suffragiis momentaneis sanctarum
l.3[ ecclesiarum commeruisse felicia regna beatitudinis summȩ]. Scimus enim quia sanctissimus cesar augustus Constantinus, divina ammonitus visione ac docente beato papa Silvestro, postquam
l.4 [comvolavit ad catolicam fidem, non modo prediis muneribusque] ditavit ecclesiam Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, verum etiam omnem dignitatem imperatoriam Deo sanctisque predictis apostolis
l.5 [perpetuali jure comtradidit: noluit enim inibi principa]ri quo Deus clavigerum regni celestis et summum principem apostolorum universalem delegit rectorem ecclesiarum,
l.6 [sed Costantinopolim senatorium consultum atque patricium se]cum pariter finetenus commigravit, ut nullis infestationibus regie sublimitatis ecclesia Romana in posterum multaretur.
l.7 [Quocirca notum fieri volumus omnibus sanctȩ Dei ecclesiȩ et] nostris, presentibus scilicet et futuris, quod Achardus, sancte Lingonensis ecclesiȩ venerandus presul, nostram adiens sublimitatem,
l.8 [optutibus nostris precepta et auctoritates imperatorum, nostrorum] videlicet antecessorum, obtulit, qualiter ipsi munitionem civitatis Lingonice, mercatum pariter et monetam prefatȩ
l.9 [ecclesiȩ delegaverunt, ut hec omnia ad jus illius rectorum]que ejus perpetuo absque alicujus judicis inquietudine pertinere debuissent. Hujusce denique assertione aucto-
l.10-[ritatis roboratus, per deprecationem karissimȩ] conjugis nostrȩ Emmȩ, efflagitatione quoque ductus supradicti presulis ac suplici postulatione Gibuini, Catalaunensis
l.11 [antistitis, res quasdam pertinentes ad suplemen]tum regii honoris ob emolumentum ȩternȩ conpensationis inevitabiliter concedimus sanctȩ prescriptȩ ecclesiȩ ac sancto
l.12 [Mammeti glorioso martiri, comitatum scilicet Ling]onensem atque omne premium quod exigitur in toloneo de portis civilibus. Faventes quin etiam peticionibus dilectȩ nostrȩ
l.13 [comjugis ac pretaxatorum nostrorum fidelium, preceptum auctorit]atis nostrȩ fieri jussimus, per quod sanccimus ut perpetuo, uti a nobis deliberatum est, inviolabiliterque consistat
l.14 [et, absque alicujus insectatione seu presumptiva temeritate] aut repeticione sive et comitum vel judicum fraudulenta occasione, hec eadem Lingonensis ecclesia
l.15 [obtineat atque per successura temporum curricula in Dei nomi]ne per hoc nostri regni edictum eternaliter possideat. Et ut hec nostrȩ auctori-
l.16-[tatis edictum pleniorem inviolabilemque obtinere va]leat firmitatis per futura tempora vigorem, manu propria subter firmantes, anuli nostri inpressione
l.17 [subter jussimus adsigna]ri.
l.18 [Signum Lottharii serenissimi regis atque san]ctissimi [monogramme].
l.19 [Unemcus, levita indignus, ad vicem Girardi ar]chicancellarii recognovit [sceau].
l.20 [Datum III kalendas septembris, anno incarnationis domini nostri Jhesu Christi] DCCCCLXXVII, indictione X, anno quoque XIII regnante Lotthario rege.
l.21 [Actum Divionis ca]stri. Feliciter. Amen.

Bibliographie

SICKEL (Theodor von), Diplome des 8, 9 und 10 Jahrhundert, in Forschungen zur deutschen Geschichte, t. 9 (1869), p. 403-434, p. 432, n° 26.

MUSEE DES ARCHIVES DEPARTEMENTALES. Recueil de fac-simile héliographiques de documents tirés des archives des préfectures, mairies et hospices, Paris, 1875, p. 32-34, n° 15 (fac-similé, pl. 12, n° 15).

ROSEROT (Alphonse), Diplômes carolingiens originaux des archives de la Haute-Marne, in Bulletin de la Société des Sciences historiques et naturelles de l'Yonne, 47 (1893), p. 503-539, p. 530-531, n° 18.

HALPHEN L.-LOT F, Recueil des Actes de Lothaire et de Louis V, rois de France (954-987) (Chartes et Diplômes relatifs à l'Histoire de France), Paris, 1908, p. 71-72, n° 29.

CHAUME (Maurice), Les listes comtales du pays de Langres, in Recherches d'histoire chrétienne et médiévale, Dijon, 1947, p. 264.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 8, pl. 12 (fac-similé).

BAUTIER (Robert-Henri), Les diplômes royaux carolingiens pour l'église de Langres et l'origine des droits comtaux de l'évêque, in Cahiers Haut-Marnais, 167(1986), p. 145-177, p. 168.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°161 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°161»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte161/. Date de mise à jour : 29/03/12.