Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 76 n° 3

<< < / > >>

Numéro1579

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date09/11/898(fiabilité :édition)

LieuCluny(lat :Cluniaco villa publice)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche435   mm

Hauteur à droite430   mm

Largeur en bas335   mm

AuteurAbbesse Eve

BénéficiaireGuillaume Ier, duc d'AQUITAINE

Regeste

L'abbesse Ève lègue à son frère Guillaume, comte de Mâcon, la villa de Cluny et ses dépendances, en échange de l'usufruit d'un alleu situé à Einville, dans le comté de Chaumontois.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Divinis atque ȩcclesiasticis instruimur documentis in observatione utriusque dilectionis Dei videlicet et proximi, ante omnia
l.2 operam dare debere, ut in utraque puro corde firmati et praesentibus non destituamur subsidiis, et aeternis gaudeamus auxsiliis, quia sine his
l.3 inpossibile est et Deo placere et laudabilem praesentis vitae honestatem ducere. Quod ego Hava humilis Christi famula divino intuitu commemorans,
l.4 atque amabilem consanguinitatis propinquitatem considerans dono tibi Vuilelmo fratri meo atque glorioso comiti quandam villam meam
l.5 nomine Cluniacum in pago Matisconense supra fluvium quae vocatur Grona sitam cum omni sua integritate et sibi pertinentibus
l.6 atque legitime aspicientibus tantum post peractum vitae meae praesentis cursum. Hanc villam cum cum omnibus quae ad eam
l.7 pertinent tam in ecclesiis quam et in capellis, mancipiis utriusque sexus, exceptis mancipiis XXti, mansis, olchis, viridiariis, campis
l.8 cultis et incultis, vineis, pratis, farinariis, aquis aquarumque decursibus, exitus et regressus, de mea potestate post
l.9 excessum vitae meae, in tua trado atque transfundo dominatione jure perpetuo ut quicquid ex illa facere volueris, sive
l.10 sive donandi, sive vendendi, seu cummutandi liberam ac firmissimam in omnibus habeas potestatem. Eo vero
l.11 tenore hanc villam fraternitati tuae dono atque trado ut ad vicem ejusdem villae conferas michi quendam alodum
l.12 juris tuae proprietatis qui vocatur Audoenis villa cum omni sua integritate, quae est sita in comitatu Calmontensi, supra
l.13 fluvium qui vocatur Cernonis, ad usum vitae meae praesentis, et post meum excessum ad te tuosque propinquos redeat. Cluniacum
l.14 vero villam quam tibi post meum decessum jure perpetuo dono, si vitae tuae superstes fuero et dies meos ultra dies tuos Deus
l.15 longaverit et de legitimo conjugio divina miseratio filiorum vel filiarum fecunditatem dederit, ipsi post meum decessum
l.16 loco heredis recipiant hereditateque habeant, teneant atque possideant, nullo contradicente. Si quis vero, quod futu-
l.17-rum non credo, si ego ipsa aut ullus de heredibus meis vel proheredibus seu ulla opposita persona, contra hant dona-
l.18-tionis cartulam propria mea voluntate factam venire aut aliquam controversionis calumpniam generare temp-
l.19-taverit, non valeat evindicare quod repetit, sed inferat tibi tuisque heredibus unacum sotio fisco, auri libras L, et sic haec
l.20 praesens donatio omni tempore verax, libera, atque firma permaneat, stipulatione subnexa. Actum Cluniaco
l.21 villa publice.
l.22 Signum Avae abbatissae, quae hanc donationem fieri et firmare rogavit.
l.23 Signum Raculfi vicecomitis. [colonne1] Signum Amolungi. Signum Vuarulfi. Signum Grimaldi. Signum Rantmoldi. Signum Fulcradi. [colonne2] Signum Sievoldi. Signum Achardi. Signum Vuaninci. Signum Grimonis. Signum Stephani. [colonne3] Signum Guntardi. Signum Gladiri. Signum Otberti. Signum Tullonis. Signum Aloini. Signum Umgrimi. [colonne4] Signum Isengerii. Signum Ernerii. Signum Eriberti. Signum Amalberti. Signum Gisonis. Signum Heylberti.
l.24 [chrisme] Sievertus rogatus [subscripsi].
l.25 Ego Ratbodus, laevita indignus, scripsi et [ruche], datavi mense novenbri, sub die kalendarum, V idus novenbrium, anno primo
l.26 certantibus duobus regibus de regno, Odono videlicet et Karolo.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 61-63, n° 53.

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 1, p. 26-29, n° 2 (fac-similé p. 27-29).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1579 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1579»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1579/. Date de mise à jour : 29/03/12.