Tours, AM, AA 1

<< < / > >>

Numéro1575

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1037(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

AuteurEudes II, comte  de  BLOIS

BénéficiaireVille  de  TOURS

Regeste

Eudes, comte, déclare libre de tout péage le pont qu'il a fait construire sur la Loire à Tours.

Fac-similé

Texte

l.1 NOVIMUS IN HUMANIS NEGOTIIS QUONIAM EA CONSUETUDO SERVATUR, UT SECUNDUM MODUM CREDITI
l.2 unusquisque in debito teneatur, et quanto quis majoris commissi acceptione prefertur, tanto ampliori exactione
l.3 solvendi tempore constringatur. Quod quia aequabilitatis lex, ratioque justitie videtur exposcere, apud justissimum
l.4 quoque judicem Deum, idem servatum iri credimus in juditii extremi examine. Et ne in tam certe rei firmitate nostre fidei claudi-
l.5-care gressus astutia diabolica faciat, obviantis Salvatoris parabola, prudentium fideliumque servorum remune-
l.6-ratione, et damnatione torpentis, id taliter futurum esse, in euvangelica talentorum exactione proclamat.
l.7 Unde perpendere facile est, ea quȩ nobis ad temporalem usum clementia divina largitur, non abutenda esse, quasi
l.8 proprietarii juris usurpato dominio, a quibus multis ex occasionibus possumus expoliari, brevissimi temporis intervallo.
l.9 Sed conditionis humanȩ nostrȩque fragilitatis memores, et usu fructuario, ac dispensatorio potius jure eorum nos
l.10 curam suscepisse recognoscentes, ita debemus ea tractare in transeuntis vitae hujus tempore propter Deum
l.11 ut ex fideli administratione, ipso mereamur frui aeternaliter Deo. Haec ego Odo comes considerans
l.12 haec mecum tacitȩ cogitationis sedulitate revolvens, memorabile aliquid, atque ad profectum posteritatis
l.13 accommodum, ac per hoc Deo placitum, qui me gratuitae largitatis benignitate, inter primates hujus seculi
l.14 connumerare dignatus est, operari disposui. Igitur majora quidem debens, sed a majora non adeo
l.15 paratus ad prȩsens, quod in promtu fuit, supra flumen Ligeris, juxta civitatem Turonicam pontem
l.16 aedificare decrevi, ubi inundantis aquȩ tempore, multos noveram rapidi amnis impetu periisse.
l.17 Et ne post tanti operis consummationem, ab ȩterna mercede, quȩ sola causa fuit incoepti, lucri temporalis
l.18 appetitu privarer, Dei instinctu, qui me passus non est tanti laboris digna remuneratione frustrari, uxorisque
l.19 meȩ hortatu, cujus etiam instantia ac labore plurimo opus hoc videtur esse perfectum, cyrografum hoc, ex aucto-
l.20-ritate domini mei regis Hainrici placuit facere, quo nostris posteris innotescat, quarumlibet provintiarum homines
l.21 omnium ordinum atque offi[ci]orum sive ex[tranei sint] sive indigenȩ, sive peregrini, sive mercatores, sive pedites,
l.22 sive equites, sive pauperes, sive divites, sive cum plaustris, sive cum onustis, vacuisve jumentis, vel quibuslibet
l.23 animalibus, sive quocumque modo iter agant, absque ullius penitus telonei exactione liberam per ipsum
l.24 pontem transeundi, nobis concedentibus habere facultatem. Quod ut perpetua firmitate inviolatum permaneat,
l.25 propria manu subscripsi, filiorumque meorum manibus confirmandum tradidi, quos etiam remunerationis
l.26 mecum fieri participes volui, quosque confirmando subsecuti sunt curiȩ quoque nostrȩ primates, quorum nomina
l.27 inferius habentur scripta. [colonne1] S. Odonis fratris regis. S. Hescelini episcopi. S. Waleranni comitis. S. Rodulfi comitis. S. Burchardi. S. Milonis. S. Guidonis archiepiscopi. S. Beraldi episcopi. S. Tetbaldi comitis. [colonne2] [croix]. [sceau]. [colonne3] [monogramme]. S. Stephani comitis. S. Hilduini comitis. S. Manasse comitis. S. Gelduini. S. Adelonis. [colonne4] S. Nivelonis. S. Hugonis. S. Rotgerii. S. Teoderici. S. Manasse. S. Rodulfi. S. Odonis. S. Hugonis Carnotensi. S. Vualcherii. S. Gauzberti clerici. S. Durandi capellani.

Bibliographie

LEX (Léonce), Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995-1037) et Thibaud son frère (995-1004), Troyes, 1892, p. 115, n° 56.

LECOANET (Simone), Charte de Eudes II, concernant le premier pont de Tours, in Bulletin philologique et historique, 1968, p. 523-530.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1575 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1575»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1575/. Date de mise à jour : 29/03/12.