Tours, AD Indre-et-Loire, H 503 n° 1

<< < / > >>

Numéro1569

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date984(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche278   mm

Hauteur à droite266   mm

Largeur en haut213   mm

Largeur en bas195   mm

AuteurChevalier Corbo

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Corbo, chevalier, remet à l'abbaye Saint-Julien de Tours divers droits qu'il percevait à Meré et Saunay, et donne un manse appelé Gaudiacus.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Notitia rei gestȩ qualiter anno incarnationis dominicȩ DCCCCLXXXIIII venit quidam
l.2 miles, nomine Corbo, in monasterium Sancti Juliani, et propria ductus voluntate, pro amore
l.3 omnipotentis Dei et pro redemptione animȩ patris sui et matris suȩ ceterorumque fidelium
l.4 suorum, et precipue Milesendis dilectȩ uxoris suȩ, quosdam redditus quos vel juste vel injuste
l.5 ex potestate sancti Juliani exigebat, remisit et indulsit eidem sancto Juliano et servientibus
l.6 sibi monachis, ita ut ab hodierno die et deincebs, ex villa Mairiaco, vel ex potestate de Sulnaco,
l.7 nullum servitutis obsequium, aut ipse aut aliquis sibi subjectus exigat vel requirat. Quod si vero
l.8 in diebus ejus aut post eum extiterit aliquis qui eundem beneficium promeruerit et hanc remissionis
l.9 obsequii vel donationis notitiam quolibet modo infringere temptaverit, in primis iram omnipotentis
l.10 Dei et sancti Juliani omniumque sanctorum offensam incurrat, suaque repetitio nullum effectum obtineat, sed in
l.11 [perpetuum] haec notitia manibus virorum bonorum corroborata, firma et stabilis omni tempore vigeat et permaneat.
l.12 [Simili m]odo pro amore Dei promisit et concessit jamdictus Corbo, ut suprascripti monachi Sancti Juliani mansi-
l.13-le suum vocabulo Gaudiacum, quod est juxta silvam ipsius Corbonis, excolerent et cultores habundanter
l.14 illuc introducerent, nemine eis contradicente vel resistente. Si vero exinde aliquis eis contrarius
l.15 extiterit, contrarius sibi Deus omnesque sancti ejus existant, nisi cito resipuerit et ad emendationem pervenerit.
l.16 Et ut hȩc omnia firmitate et stabilitate obtineant, manu propria ea firmavimus, manibusque
l.17 fidelium nostrorum affirmari rogavimus.
l.18 [croix] Signum Corbonis qui hanc notitiam fieri jussit, et ipse manu propria eam firmavit.

Notes

1

Bibliographie

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 251-253, n° 30.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1569 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1569»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1569/. Date de mise à jour : 29/03/12.