Tours, AD Indre-et-Loire, H 497 n° 5

<< < / > >>

Numéro1566

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date26/10/1024(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche730   mm

Hauteur à droite757   mm

Largeur en haut412   mm

Largeur en bas408   mm

AuteurArnoul, archevêque  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Arnoul, archevêque de Tours, ratifie le don de l'église de Saint-Loup fait à Saint-Julien de Tours par le chevalier Gautier.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [Amen] IN NOMINE VERAE SEMPITERNAEQUE DEITATIS, EGO ARNULPHUS, GRATIA DEI TURONORUM ARCHIEPISCOPUS,
l.2 noticiae cunctorum fidelium prȩcipueque nostrorum superstitum hujus metropolis antistitum, fore cupio precoognitum,
l.3 quoniam accessit ante presentiam nostram quidam consularis ac fidelis noster nomine Gauzfredus, simulque cum eo
l.4 venerabilis miles nuper reversus a sanctis Hierosolimorum locis, Vualterius onomate dictus, et Guanilo, sancti Mauritii claviger
l.5 atque prȩpositus, Raherius quoque et Vualterius, fratres ipsius, cum consilio et voluntate matris ipsorum Ersendis, quatinus abbatiam
l.6 sancti LUPI, quaȩ sita est in suburbio Turonicae urbis, quam ipsi in benefitio de nobis tenere videbantur, coenobio sanctae
l.7 Dei genitricis ac perpetuae virginis Mariae et gloriosi athletȩ Juliani, cum omnibus adjacentiis et utilitatibus suis, nostra auctoritate
l.8 perpetualiter concederemus. Quorum deprecationem ratam et perutilem benigno animo considerantes, concessimus supra-
l.9-dicto coenobio sanctae Dei genitricis et prelibati martiris, eandem sancti Lupi abbatiam, cum omnibus rebus et utilitatibus ad eam pertinen-
l.10-tibus, villis scilicet, terris cultis et incultis, domibus, aediffitiis, silvis, vineis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmo-
l.11-bilibus, perviis et exitibus, quȩsitis et inquirendis, in quibuscumque adjaceant locis, quatinus ea ipsa locus sancti Juliani suique monachi perpetuo
l.12 jure, absque ulla diminutione, teneant atque possideant, eo siquidem rationis ordine, ut in eodem loco, monasterio ordini monastico
l.13 congruo cum suis officinis, a domno abbate Gauzberto, suisque successoribus sancti martyris Juliani abbatibus, regulari more proposse
l.14 constructo, vota precum elemosinarumque, non solum pro Gualterio et ejus filiis sed etiam pro generali Christi ecclesia, aeterno jure
l.15 inibi persolvantur. Precamur interea successorum nostrorum clementiam, ut sicuti sua facta quae pro amore
l.16 omnipotentis Dei fecerint, stabili voluerint vigore persistere, ita haec nostrȩ parvitatis gesta, sinant permanere intacta
l.17 et inviolata. Ut autem haec auctoritas firmior sit, firmiorque permaneat, manibus propriis eam subter firmavimus
l.18 manibusque fidelium nostrorum affirmari rogavimus. [colonne1] [chrisme] ARNULFUS archiepiscopus. S. Jonae archidiaconi. S. Ervei archipresbiteri. S. Rotberti cellerarii. S. Stephani. S. alterius Rotberti. S. Bernerii. S. Rotberti filii episcopi. S. Frederici. S. Walterii. S. Berengerii. S. Ansegysi. [colonne2] S. Walterii qui hanc noticiam fieri jussit. S. Wanilonis archiclavi filii ejus. S. Raherii filii Walterii. S. Walterii. S. Gauzfredi. S. Anselli. S. Escelini.
l.19 Data est VIII kalendas novembris, in capitulo fratrum, regnantibus Rotberto et Hugone filio ejus, regibus Francorum.
l.20 Scripta est a Petro, habitu monacho, levita officio.

Bibliographie

DENIS (abbé Louis-Jean), Chartes de Saint-Julien de Tours (1002-1227), 2 vol., Le Mans, 1912-1913 (Archives historiques du Maine, 12), p. 15-17, n° 10.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1566 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1566»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1566/. Date de mise à jour : 29/03/12.