Tours, AD Indre-et-Loire, H 497 n° 4

<< < / > >>

Numéro1565

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1024(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche310   mm

Hauteur à droite301   mm

Largeur en haut185   mm

Largeur en bas190   mm

AuteurGautier, chevalier  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Gautier, chevalier de Tours, lors de son retour du pélerinage de Jérusalem, cède à Saint-Julien de Tours l'abbaye de Saint-Loup et ses dépendances et est reçu dans l'association de prières de Saint-Julien.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [Amen]. Noticia rei gestae qualiter anno incarnationis dominicae MXXIIII
l.2 regressus Walterius miles Turonensis a sanctis Hierosolimorum locis,
l.3 ubi salvator noster nasci temporaliter, pati, mori, et resurgere
l.4 dignatus est, pro ipsius amore cujus sanctissimum invisere meruit
l.5 sepulchrum, pariterque redemptione animarum, suae scilicet
l.6 ac genitoris genitricisque necnon dilecti filii sui Wanilonis sancti
l.7 Mauritii thesaurarii atque prepositi et uxoris suae Ersendis
l.8 nomine, simulque aliorum suorum filiorum, Raherii videlicet et Walterii
l.9 ad coenobium gloriosae virginis Mariae et beati martyris JULIANI,
l.10 in suburbio Turonicae urbis situm, condonavit perpetualiter ad habendum
l.11 abbatia sancti Lupi cum omnibus quae ad eam pertinent, scilicet cum terris cultis
l.12 et incultis, domorum aediffitiis, vineis, pratis, pascuis, silvis, aquis,
l.13 aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, perviis et exitibus, quȩsitis
l.14 et inquirendis, cunctisque omnino utilitatibus. Econtra in compensatione
l.15 tanti benefitii abbas GAUZBERTUS, cum omni congregatione sibi commissa,
l.16 concessit predicto Walterio et uxori ejus ac filiis, quatinus in omnibus bonis
l.17 ad salutem animae pertinentibus que in prefato beati martyris JULIANI loco
l.18 fierent, partem et sotietatem perhenniter haberent. Et hoc eis donum
l.19 spetialiter contulit, ut expletis singillatim omnibus horis canonicis,
l.20 unus psalmus cotidie exceptis diebus festis decantetur, et semel in ebdomada
l.21 generaliter una missa, pariterque a singulis quibus sacerdotibus iterum una
l.22 missa in ebdomada, pro redemptione animarum ipsorum perpetuo celebretur,
l.23 et unus pauper diebus singulis refitiatur, et per omnes annos ad paschalem sollempni-
l.24-tatem congruis vestibus induatur, et post obitum eorum uniuscujusque dies
l.25 anniversaria pleniter recolatur.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1565 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1565»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1565/. Date de mise à jour : 29/03/12.