Tours, AD Indre-et-Loire, H 497 n° 3

<< < / > >>

Numéro1564

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1024(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche320   mm

Hauteur à droite331   mm

Largeur en haut182   mm

Largeur en bas196   mm

AuteurGautier, chevalier  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Gautier, chevalier de Tours, lors de son retour du pélerinage de Jérusalem, cède à Saint-Julien de Tours l'abbaye de Saint-Loup et ses dépendances et est reçu dans l'association de prières de Saint-Julien.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [Amen] Noticia rei gestae qualiter, anno incarnationis Dominicae MXXIIII,
l.2 regressus Walterius, miles Turonensis, a sanctis Hierosolimorum locis,
l.3 ubi salvator noster nasci temporaliter, pati, mori et resurgere
l.4 dignatus est, pro ipsius amore cujus sanctissimum invisere meruit
l.5 sepulchrum, pariterque redemptione animarum suae scilicet,
l.6 ac genitoris genitricisque, necnon dilecti filii sui, Wanilonis,
l.7 sancti Mauritii thesaurarii atque prepositi, et uxoris suae, Ersendis
l.8 nomine, simulque aliorum suorum filiorum, Raherii videlicet et Walterii,
l.9 ad coenobium gloriosae virginis MARIAE et beati martyris
l.10 JULIANI, in suburbio Turonicae urbis situm, condonavit perpetualiter
l.11 ad habendum abbatiam sancti Lupi, cum omnibus quȩ ad eam pertinent, scilicet cum terris
l.12 cultis et incultis, domorum aediffitiis, vineis, pratis, pascuis, silvis, aquis,
l.13 aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, perviis et exitibus, quesitis et in-
l.14-quirendis, cunctisque omnino utilitatibus. Econtra, in compensatione
l.15 tanti benefitii, abbas GAUZBERTUS, cum omni congregatione sibi commissa,
l.16 concessit predicto Walterio et uxori ejus ac filiis, quatinus in omnibus bonis
l.17 ad salutem animae pertinentibus quȩ in prefato beati martyris JULIANI loco
l.18 fierent partem et sotietatem perhenniter haberent. Et hoc eis donum
l.19 spetialiter contulit, ut expletis singillatim omnibus horis canonicis, unus
l.20 psalmus cotidie, exceptis diebus festis, decantetur, et semel in ebdomada
l.21 generaliter una missa; pariterque a singulis quibusque sacerdotibus iterum
l.22 una missa, in ebdomada, pro redemptione animarum ipsorum perpetuo celebretur,
l.23 et unus pauper, diebus singulis, refitiatur et per omnes annos ad paschalem
l.24 sollempnitatem congruis vestibus induatur; et post obitum eorum uniuscujusque
l.25 dies anniversaria pleniter recolatur.

Bibliographie

DENIS (abbé Louis-Jean), Chartes de Saint-Julien de Tours (1002-1227), 2 vol., Le Mans, 1912-1913 (Archives historiques du Maine, 12), p. 14-15, n° 9.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1564 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1564»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1564/. Date de mise à jour : 29/03/12.